Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Sir Francis Bacon Novum Organum IntraText CT - Text |
LXXXVI.
Atque hominum admirationi, quoad doctrinas et artes, per
se satis simplici et prope puerili, incrementum accessit ab eorum astu et
artificio qui scientias tractaverunt et tradiderunt. Illi enim ea ambitione et
affectatione eas proponunt, atque in eum modum efformatas ac veluti personatas
in hominum conspectum producunt, ac si illae omni ex parte perfectae essent et
ad exitum perductae. Si enim methodum aspicias et partitiones, illae prorsus
omnia complecti et concludere videntur, quae in illud subjectum cadere possunt.
Atque licet membra illa male impleta et veluti capsulae inanes sint; tamen apud
intellectum vulgarem scientiae formam et rationem integrae prae se ferunt.
At primi et antiquissimi veritatis inquisitores, meliore fide et fato,
cognitionem illam, quam ex rerum contemplatione decerpere, et in usum recondere
statuebant, in aphorismos, sive breves easdemque sparsas nec methodo revinctas
sententias, conjicere solebant; neque se artem universam complecti simulabant
aut profitebantur. At eo quo nunc res agitur modo, minime mirum est, si homines
in iis ulteriora non quaerant, quae pro perfectis et numeris suis jampridem
absolutis traduntur.