Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Sir Francis Bacon Novum Organum IntraText CT - Text |
CXV.
Atque de desperatione tollenda, quae inter causas potentissimas
ad progressum scientiarum remorandum et inhibendum fuit, jam dictum est. Atque
simul sermo de signis et causis errorum, et inertiae et ignorantiae quae
invaluit, absolutus est; praesertim cum subtiliores causae, et quae in judicium
populare aut observationem non incurrunt, ad ea quae de Idolis animi humani
dicta sunt referri debeant.
Atque hic simul pars destruens Instaurationis nostrae claudi debet, quae
perficitur tribus redargutionibus: redargutione nimirum Humanae Rationis
Nativae et sibi permissae; redargutione Demonstrationum; et redargutione
Theoriarum, sive philosophiarum et doctrinarum quae receptae sunt. Redargutio
vero earum talis fuit qualis esse potuit; videlicet per signa, et evidentiam
causarum; cum confutatio alia nulla a nobis (qui et de principiis et de
demonstrationibus ab aliis dissentimus) adhiberi potuerit.
Quocirca tempus est, ut ad ipsam artem et normam Interpretandi Naturam
veniamus; et tamen nonnihil restat quod praevertendum est. Quum enim in hoc
primo Aphorismorum libro illud nobis propositum sit, ut tam ad intelligendum
quam ad recipiendum ea quae sequuntur mentes hominum praeparentur; expurgata
jam et abrasa et aequata mentis area, sequitur ut mens sistatur in positione
bona, et tanquam aspectu benevolo, ad ea quae proponemus. Valet enim in re nova
ad praejudicium, non solum praeoccupatio fortis opinionis veteris, sed et
praeceptio sive praefiguratio falsa rei quae affertur. Itaque conabimur
efficere ut habeantur bonae et verae de iis quae adducimus opiniones, licet ad
tempus tantummodo, et tanquam usurariae, donec res ipsa pernoscatur.