Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Sir Francis Bacon Novum Organum IntraText CT - Text |
IV.
Licet viae ad potentiam atque ad scientiam humanam
conjunctissimae sint et fere eaedem, tamen propter perniciosam et inveteratam
consuetudinem versandi in abstractis, tutius omnino est ordiri et excitare
scientias ab iis fundamentis quae in ordine sunt ad partem activam, atque ut
illa ipsa partem contemplativam signet et determinet. Videndum itaque est, ad
aliquam naturam super corpus datum generandam et superinducendam, quale quis
praeceptum aut qualem quis directionem aut deductionem maxime optaret; idque
sermone simplici et minime abstruso.
Exempli gratia; si quis argento cupiat superinducere flavum colorem auri aut
augmentum ponderis (servatis legibus materiae), aut lapidi alicui non diaphano
diaphaneitatem, aut vitro tenacitatem, aut corpori alicui non vegetabili
vegetationem; videndum (inquam) est, quale quis praeceptum aut deductionem
potissimum sibi dari exoptet. Atque primo, exoptabit aliquis proculdubio sibi
monstrari aliquid hujusmodi, quod opere non frustret neque experimento fallat.
Secundo, exoptabit quis aliquid sibi praescribi, quod ipsum non astringat et
coerceat ad media quaedam et modos quosdam operandi particulares. Fortasse enim
destituetur, nec habebit facultatem et commoditatem talia media comparandi et
procurandi. Quod si sint et alia media et alii modi (praeter illud praeceptum)
progignendae talis naturae, ea fortasse ex iis erunt quae sunt in operantis
potestate; a quibus nihilominus per angustias praecepti excludetur, nec fructum
capiet. Tertio, optabit aliquid sibi monstrari, quod non sit aeque difficile ac
illa ipsa operatio de qua inquiritur, sed propius accedat ad praxin.
Itaque de praecepto vero et perfecto operandi, pronuntiatum erit tale; ut sit
certum, liberum, et disponens sive in ordine ad actionem. Atque hoc ipsum idem
est cum inventione formae verae. Etenim forma naturae alicujus talis est ut, ea
posita, natura data infallibiliter sequatur. Itaque adest perpetuo, quando
natura illa adest, atque eam universaliter affirmat, atque inest omni. Eadem
forma talis est ut, ea amota, natura data infallibiliter fugiat. Itaque abest
perpetuo, quando natura illa abest, eamque perpetuo abnegat, atque inest soli.
Postremo, forma vera talis est, ut naturam datam ex fonte aliquo essentiae
deducat quae inest pluribus, et notior est naturae (ut loquuntur) quam ipsa
forma. Itaque de axiomate vero et perfecto sciendi pronuntiatum et praeceptum
tale est; ut inveniatur natura alia, quae sit cum natura data convertibilis, et
tamen sit limitatio naturae notioris, instar generis veri. Ista autem duo
pronuntiata, activum et contemplativum, res eadem sunt; et quod in operando
utilissimum, id in sciendo verissimum.