Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Sir Francis Bacon Novum Organum IntraText CT - Text |
VI.
Latens autem Processus, de quo loquimur, longe alia res
est quam animis hominum (qualiter nunc obsidentur) facile possit occurrere.
Neque enim intelligimus mensuras quasdam, aut signa, aut scalas processus in
corporibus spectabiles; sed plane processum continuatum, qui maxima ex parte
sensum fugit.
Exempli gratia; in omni generatione et transformatione corporum, inquirendum
quid deperdatur et evolet, quid maneat, quid accedat; quid dilatetur, quid contrahatur;
quid uniatur, quid separetur; quid continuetur, quid abscindatur; quid
impellat, quid impediat; quid dominetur, quid succumbat; et alia complura.
Neque hic rursus, haec tantum in generatione aut transformatione corporum
quaerenda sunt; sed et in omnibus aliis alterationibus et motibus similiter
inquirendum quid antecedat, quid succedat; quid sit incitatius, quid remissius;
quid motum praebeat, quid regat; et hujusmodi. Ista vero omnia scientiis (quae
nunc pinguissima Minerva et prorsus inhabili contexuntur) incognita sunt et
intacta. Cum enim omnis actio naturalis per minima transigatur, aut saltem per
illa quae sunt minora quam ut sensum feriant, nemo se naturam regere aut
vertere posse speret, nisi illa debito modo comprehenderit et notaverit.