Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Sir Francis Bacon Novum Organum IntraText CT - Text |
XVII.
Cavendum
autem est, et monendum quasi perpetuo, ne, cum tantae partes formis videantur a
nobis tribui, trahantur ea, quae dicimus, ad formas eas, quibus hominum
contemplationes et cogitationes hactenus assueverunt.
Primo enim, de formis copulatis, quae sunt (ut diximus) naturarum simplicium
conjugia ex cursu communi universi, ut leonis, aquilae, rosae, auri, et
hujusmodi, impraesentiarum non loquimur. Tempus enim erit de iis tractandi, cum
ventum fuerit ad latentes processus, et latentes schematismos, eorumque
inventionem, prout reperiuntur in substantiis (quas vocant) seu naturis
concretis.
Rursus vero, non intelligantur ea quae dicimus (etiam quatenus ad naturas
simplices) de formis et ideis abstractis, aut in materia non determinatis, aut
male determinatis. Nos enim, quum de formis loquimur, nil aliud intelligimus
quam leges illas et determinationes actus puri, quae naturam aliquam simplicem
ordinant et constituunt, ut calorem, lumen, pondus, in omnimoda materia et
subjecto susceptibili. Itaque eadem res est forma calidi aut forma luminis, et
lex calidi sive lex luminis; neque vero a rebus ipsis et parte operativa unquam
nos abstrahimus aut recedimus. Quare cum dicimus
(exempli gratia) in inquisitione formae caloris, Rejice tenuitatem, aut
Tenuitas non est ex forma caloris; idem est ac si dicamus, Potest homo
superinducere calorem in corpus densum, aut contra, Potest homo auferre aut
arcere calorem a corpore tenui.
Quod si cuiquam videantur etiam formae nostrae habere nonnihil abstracti, quod misceant et conjungant heterogenea (videntur enim valde esse heterogenea calor coelestium, et ignis; rubor fixus in rosa aut similibus, et apparens in iride aut radiis opalii aut adamantis; mors ex summersione, ex crematione, ex punctura gladii, ex apoplexia, ex atrophia; et tamen conveniunt ista in natura calidi, ruboris, mortis), is se habere intellectum norit consuetudine et integralitate rerum et opinionibus captum et detentum. Certissimum enim est ista, utcunque heterogenea et aliena, coire in formam sive legem eam, quae ordinat calorem, aut ruborem, aut mortem; nec emancipari posse potentiam humanam et liberari a naturae cursu communi, et expandi et exaltari ad efficientia nova et modos operandi novos, nisi per revelationem et inventionem hujusmodi formarum; et tamen post istam unionem naturae, quae est res maxime principalis, de naturae divisionibus et venis, tam ordinariis quam interioribus et verioribus, suo loco postea dicetur.