Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Sir Francis Bacon Novum Organum IntraText CT - Text |
XX.
Attamen quia citius emergit veritas ex errore quam ex confusione, utile putamus, ut fiat permissio intellectui, post tres tabulas comparentiae primae (quales posuimus) factas et pensitatas, accingendi se et tentandi opus interpretationis naturae in affirmativa; tam ex instantiis tabularum, quam ex iis quae alias occurrent. Quod genus tentamenti, permissionem intellectus, sive interpretationem inchoatam, sive vindemiationem primam appellare consuevimus.
Vindemiatio prima de forma calidi.
Animadvertendum autem est, formam rei inesse (ut ex iis quae dicta sunt plane liquet) instantiis universis et singulis, in quibus res ipsa inest; aliter enim forma non esset: itaque nulla plane dari potest instantia contradictoria. Attamen longe magis conspicua invenitur forma et evidens in aliquibus instantiis, quam in aliis; in iis videlicet, ubi minus cohibita est natura formae et impedita et redacta in ordinem per naturas alias. Hujusmodi autem instantias, elucescentias vel instantias ostensivas appellare consuevimus. Pergendum itaque est ad vindemiationem ipsam primam de forma calidi.
Per universas et singulas instantias, natura cujus limitatio est calor videtur esse motus. Hoc autem maxime ostenditur in flamma, quae perpetuo movetur; et in liquoribus ferventibus aut bullientibus, qui etiam perpetuo moventur. Atque ostenditur etiam in incitatione sive incremento caloris facto per motum; ut in follibus, et ventis; de quo vide Instant. 29. Tab. 3. Atque similiter in aliis modis motus, de quibus vide Instant. 28. et 31. Tab. 3. Rursus ostenditur in extinctione ignis et caloris per omnem fortem compressionem, quae fraenat et cessare facit motum; de qua vide Instant. 30. et 32. Tab. 3. Ostenditur etiam in hoc, quod omne corpus destruitur aut saltem insigniter alteratur ab omni igne et calore forti ac vehementi; unde liquido constat, fieri a calore tumultum et perturbationem et motum acrem in partibus internis corporis, qui sensim vergit ad dissolutionem.
Intelligatur
hoc quod diximus de motu (nempe, ut sit instar generis ad calorem), non quod
calor generet motum, aut quod motus generet calorem (licet et haec in aliquibus
vera sint), sed quod ipsissimus calor, sive quid ipsum caloris, sit motus et
nihil aliud; limitatus tamen per differentias quas mox subjungemus, postquam
nonnullas cautiones adjecerimus ad evitandum aequivocum.
Calidum ad sensum res respectiva est, et in ordine ad hominem non ad universum;
et ponitur recte ut effectus caloris tantum in spiritum animalem. Quin etiam in
seipso res varia est, cum idem corpus (prout sensus praedisponitur) inducat
perceptionem tam calidi quam frigidi; ut patet per Instant. 41. Tab. 3.
Neque vero communicatio caloris, sive natura ejus transitiva per quam corpus
admotum corpori calido incalescit, confundi debet cum forma calidi. Aliud enim est
calidum, aliud calefactivum. Nam per motum attritionis
inducitur calor absque aliquo calido praecedente, unde excluditur calefactivum
a forma calidi. Atque etiam ubi calidum efficitur per approximationem calidi,
hoc ipsum non fit ex forma calidi, sed omnino pendet a natura altiore et magis
communi; viz. ex natura assimilationis sive multiplicationis sui; de qua
facienda est separatim inquisitio.
At notio ignis plebeia est, et nihil valet: composita enim est ex concursu qui
fit calidi et lucidi in aliquo corpore; ut in flamma communi, et corporibus
accensis usque ad ruborem.
Remoto itaque omni aequivoco, veniendum jam tandem est ad differentias veras,
quae limitant motum et constituunt eum in formam calidi.
Prima igitur differentia ea est, quod calor sit motus
expansivus, per quem corpus nititur ad dilatationem sui, et recipiendi se in
majorem sphaeram sive dimensionem quam prius occupaverat. Haec autem
differentia maxime ostenditur in flamma; ubi fumus sive halitus pinguis
manifesto dilatatur et aperit se in flammam.
Ostenditur etiam in omni liquore fervente, qui manifesto intumescit, insurgit,
et emittit bullas; atque urget processum expandendi se, donec vertatur in
corpus longe magis extensum et dilatatum quam sit ipse liquor; viz. in vaporem
aut fumum aut aerem.
Ostenditur etiam in omni ligno et combustibili; ubi fit aliquando exudatio, at
semper evaporatio.
Ostenditur etiam in colliquatione metallorum, quae (cum sint corporis
compactissimi) non facile intumescunt et se dilatant; sed tamen spiritus eorum,
postquam fuerit in se dilatatus, et majorem adeo dilatationem concupierit,
trudit plane et agit partes crassiores in liquidum. Quod si etiam calor fortius
intendatur, solvit et vertit multum ex iis in volatile.
Ostenditur etiam in ferro aut lapidibus; quae licet non liquefiant aut
fundantur, tamen emolliuntur. Quod etiam fit in baculis ligni; quae calefacta
paululum in cineribus calidis fiunt flexibilia.
Optime autem cernitur iste motus in aere, qui per exiguum calorem se dilatat
continuo et manifesto; ut per Instant. 38. Tab. 3.
Ostenditur etiam in natura contraria frigidi. Frigus enim omne corpus contrahit
et cogit in angustius; adeo ut per intensa frigora clavi excidant ex
parietibus, aera dissiliant, vitrum etiam calefactum et subito positum in
frigido dissiliat et frangatur. Similiter aer per levem infrigidationem recipit
se in angustius; ut per Instant. 38. Tab. 3. Verum de his fusius dicetur in
inquisitione de Frigido.
Neque
mirum est si calidum et frigidum edant complures actiones communes (de quo vide
Instant. 32. Tab. 2), cum inveniantur duae ex
sequentibus differentiis (de quibus mox dicemus) quae competunt utrique
naturae; licet in hac differentia (de qua nunc loquimur) actiones sint ex
diametro oppositae. Calidum enim dat motum expansivum et dilatantem, Frigidum
autem dat motum contractivum et coeuntem.
Secunda differentia est modificatio prioris; haec videlicet, quod calor sit
motus expansivus sive versus circumferentiam; hac lege tamen, ut una feratur
corpus sursum. Dubium enim non est quin sint motus complures mixti. Exempli gratia; sagitta aut spiculum simul et
progrediendo rotat, et rotando progreditur. Similiter et motus caloris simul est et
expansivus et latio in sursum.
Haec vero differentia ostenditur in forcipe, aut bacillo
ferreo immisso in ignem: quia si immittatur perpendiculariter tenendo manum
superius, cito manum adurit; sin ex latere aut inferius, omnino tardius.
Conspicua
etiam est in distillationibus per descensorium; quibus utuntur homines ad
flores delicatiores, quorum odores facile evanescunt. Nam hoc reperit
industria, ut collocent ignem non subter sed supra, ut adurat minus. Neque enim flamma tantum vergit sursum, sed etiam omne
calidum.
Fiat autem experimentum hujus rei in contraria natura frigidi: viz. utrum
frigus non contrahat corpus descendendo deorsum, quemadmodum calidum dilatat
corpus ascendendo sursum. Itaque adhibeantur duo bacilla ferrea, vel duo tubi
vitrei, quoad caetera pares, et calefiant nonnihil; et ponatur spongia cum aqua
frigida, vel nix, subter unam, et similiter super alteram. Existimamus enim
celeriorem fore refrigerationem ad extremitates in eo bacillo ubi nix ponitur
supra quam in eo ubi nix ponitur subter: contra ac fit in calido.
Tertia
differentia ea est; ut calor sit motus, non expansivus uniformiter secundum
totum, sed expansivus per particulas minores corporis; et simul cohibitus et
repulsus et reverberatus, adeo ut induat motum alternativum et perpetuo
trepidantem et tentantem et nitentem et ex repercussione irritatum; unde furor
ille ignis et caloris ortum habet.
Ista vero differentia ostenditur maxime in flamma et liquoribus bullientibus;
quae perpetuo trepidant, et in parvis portionibus tument, et rursus subsidunt.
Ostenditur etiam in iis corporibus, quae sunt tam durae compagis ut calefacta
ut ignita non intumescant aut dilatentur mole; ut ferrum ignitum, in quo calor
est acerrimus.
Ostenditur etiam in hoc, quod per frigidissimas tempestates focus ardeat
acerrime.
Ostenditur etiam in hoc, quod cum extenditur aer in vitro
calendari absque impedimento aut repulsione, uniformiter scilicet et aequaliter,
non percipiatur calor. Etiam in ventis conclusis, licet erumpant vi maxima,
tamen non percipitur calor insignis; quia scilicet motus fit secundum totum,
absque motu alternante in particulis. Atque ad hoc fiat experimentum, utrum
flamma non urat acrius versus latera quam in medio flammae.
Ostenditur etiam in hoc, quod omnis ustio transigatur per minutos poros
corporis quod uritur; adeo ut ustio subruat et penetret et fodicet et stimulet,
perinde ac si essent infinitae cuspides acus. Itaque ex hoc illud etiam fit,
quod omnes aquae fortes (si proportionatae sint ad corpus in quod agunt) edant
opera ignis, ex natura sua corrodente et pungente.
Atque ista differentia (de qua nunc dicimus) communis est cum natura frigidi;
in quo cohibetur motus contractivus per renitentiam expandendi; quemadmodum in
calido cohibetur motus expansivus per renitentiam contrahendi.
Itaque
sive partes corporis penetrent versus interius sive penetrent versus exterius,
similis est ratio; licet impar admodum sit fortitudo; quia non habemus hic apud
nos in superficie terrae aliquid quod sit impense frigidum. Vide Instant. 27.
Tab. 9.
Quarta
differentia est modificatio prioris: haec scilicet, quod motus ille
stimulationis aut penetrationis debeat esse nonnihil rapidus et minime lentus;
atque fiat etiam per particulas, licet minutas; tamen non ad extremam
subtilitatem, sed quasi majusculas.
Ostenditur haec differentia in comparatione operum quae edit ignis cum iis quae
edit tempus sive aetas. Aetas enim sive tempus arefacit, consumit, subruit, et
incinerat, non minus quam ignis; vel potius longe subtilius: sed quia motus
ejusmodi est lentus admodum et per particulas valde exiles, non percipitur
calor.
Ostenditur etiam in comparatione dissolutionum ferri et
auri. Aurum enim dissolvitur absque calore excitato; ferrum autem cum vehementi
excitatione caloris, licet simili fere intervallo quoad tempus. Quia scilicet
in auro, ingressus aquae separationis est clemens et subtiliter insinuans, et
cessio partium auri facilis; at in ferro, ingressus est asper et cum conflictu,
et partes ferri habent obstinationem majorem.
Ostenditur etiam aliquatenus in gangraenis nonnullis et mortificationibus
carnium; quae non excitant magnum calorem aut dolorem, ob subtilitatem
putrefactionis.
Atque haec sit Prima Vindemiatio, sive Interpretatio
inchoata de Forma Calidi, facta per Permissionem Intellectus.
Ex Vindemiatione autem ista Prima, forma sive definitio vera caloris (ejus qui
est in ordine ad universum, non relativus tantummodo ad sensum) talis est, brevi
verborum complexu: Calor est motus expansivus, cohibitus, et nitens per partes
minores. Modificatur autem expansio: ut expandendo in ambitum, nonnihil tamen
inclinet versus superiora. Modificatur autem et nixus ille per partes; ut non
sit omnino segnis, sed incitatus et cum impetu nonnullo.
Quod vero ad Operativam attinet, eadem res est. Nam designatio est talis: Si in
aliquo corpore naturali poteris excitare motum ad se dilatandum aut
expandendum; eumque motum ita reprimere et in se vertere, ut dilatatio illa non
procedat aequaliter, sed partim obtineat, partim retrudatur; proculdubio
generabis calidum: non habita ratione, sive corpus illud sit elementare (ut
loquuntur), sive imbutum a coelestibus; sive luminosum, sive opacum; sive
tenue, sive densum; sive localiter expansum, sive intra claustra dimensionis
primae contentum; sive vergens ad dissolutionem, sive manens in statu; sive
animal, sive vegetabile, sive minerale, sive aqua, sive oleum, sive aer, aut
aliqua alia substantia quaecunque susceptiva motus praedicti. Calidum autem
ad sensum res eadem est; sed cum analogia, qualis competit sensui. Nunc vero ad ulteriora auxilia procedendum est.