Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Sir Francis Bacon Novum Organum IntraText CT - Text |
XXIII.
Inter
praerogativas instantiarum, ponemus secundo loco Instantias Migrantes. Eae
sunt, in quibus natura inquisita migrat ad generationem, cum prius non
existeret; aut contra migrat ad corruptionem, cum prius existeret. Itaque in
utraque antistrophe, instantiae tales sunt semper geminae; vel potius una
instantia in motu sive transitu, producta ad periodum adversam. At hujusmodi
instantiae non solum accelerant et roborant exclusivam, sed etiam compellunt
affirmativam sive formam ipsam in angustum. Necesse est enim ut forma rei sit
quippiam, quod per hujusmodi migrationem indatur, aut contra per hujusmodi
migrationem tollatur et destruatur. Atque licet omnis exclusio promoveat
affirmativam, tamen hoc magis directe fit in subjecto eodem quam in diversis. Forma autem (ut ex omnibus quae dicta sunt manifesto
liquet) prodens se in uno ducit ad omnia. Quo autem simplicior fuerit migratio,
eo magis habenda est instantia in pretio. Praeterea Instantiae Migrantes magni
sunt usus ad partem operativam; quia cum proponant formam copulatam cum
efficiente aut privante, perspicue designant praxin in aliquibus; unde facilis
etiam est transitus ad proxima. Subest tamen in illis nonnihil periculi, quod
indiget cautione; hoc videlicet, ne formam nimis retrahant ad efficientem, et
intellectum perfundant vel saltem perstringant falsa opinione de forma ex
intuitu efficientis. Efficiens vero semper ponitur nil aliud esse quam
vehiculum sive deferens formae. Verum huic rei, per exclusivam legitime factam,
facile adhibetur remedium.
Proponendum itaque est jam exemplum instantiae migrantis. Sit natura inquisita
Candor sive Albedo: instantia migrans ad generationem est vitrum integrum et
vitrum pulverizatum. Similiter, aqua simplex et aqua agitata in spumam. Vitrum
enim integrum et aqua simplex diaphana sunt, non alba; at vitrum pulverizatum
et aqua in spuma, alba, non diaphana. Itaque quaerendum quid acciderit ex ista
migratione vitro aut aquae. Manifestum enim est formam albedinis deferri et
invehi per istam contusionem vitri et agitationem aquae. Nihil autem reperitur
accessisse, praeter comminutionem partium vitri et aquae, et aeris insertionem.
Neque vero parum profectum est ad inveniendam formam albedinis, quod corpora
duo per se diaphana, sed secundum magis et minus (aer scilicet et aqua, aut aer
et vitrum), simul posita per minutas portiones exhibeant albedinem, per
refractionem inaequalem radiorum lucis.
Verum hac in re proponendum est etiam exemplum periculi et cautionis, de quibus
diximus. Nimirum facile hic occurret intellectui ab hujusmodi efficientibus
depravato, quod ad formam albedinis aer semper requiratur, aut quod albedo
generetur tantum per corpora diaphana; quae omnino falsa sunt, et per multas
exclusiones convicta. Quin potius apparebit (misso aere et hujusmodi) corpora
omnino aequalia (secundum portiones opticas) dare diaphanum; corpora vero
inaequalia per texturam simplicem, dare album; corpora inaequalia secundum
texturam compositam, sed ordinatam, dare reliquos colores, praeter nigrum;
corpora vero inaequalia per texturam compositam, sed omnino inordinatam et
confusam, dare nigrum. Itaque de instantia migrante ad generationem in natura
inquisita albedinis, propositum est jam exemplum. Instantia autem migrans ad
corruptionem in eadem natura albedinis, est spuma dissoluta, aut nix dissoluta.
Exuit enim albedinem et induit diaphanum aqua, postquam fit integrale sine
aere.
Neque vero illud ullo modo praetermittendum est, quod sub Instantiis
Migrantibus comprehendi debeant non tantum illae quae migrant ad generationem
et privationem, sed etiam illae quae migrant ad majorationem et minorationem;
cum illae etiam tendant ad inveniendam formam, ut per definitionem formae
superius factam et tabulam graduum manifesto liquet. Itaque papyrus, quae sicca
cum fuerit alba est, at madefacta (excluso aere et recepta aqua) minus alba est
et magis vergit ad diaphanum, similem habet rationem cum instantiis
supradictis.