Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Sir Francis Bacon Novum Organum IntraText CT - Text |
XXXII.
Ex
iis, quae ante dicta sunt, patet quod quinque illa instantiarum genera de
quibus diximus (viz. instantiarum conformium, instantiarum monodicarum,
instantiarum deviantium, instantiarum limitanearum, instantiarum potestatis)
non debeant reservari, donec inquiratur natura aliqua certa (quemadmodum
instantiae reliquae, quas primo loco proposuimus, nec non plurimae ex iis quae
sequentur, reservari debent); sed statim jam ab initio facienda est earum
collectio, tanquam historia quaedam particularis; eo quod digerant ea quae
ingrediuntur intellectum, et corrigant pravam complexionem intellectus ipsius,
quem omnino necesse est imbui et infici et demum perverti ac distorqueri ab
incursibus quotidianis et consuetis.
Itaque adhibendae sunt eae instantiae tanquam praeparativum aliquod, ad
rectificandum et expurgandum intellectum. Quicquid enim abducit intellectum a
consuetis, aequat et complanat aream ejus ad recipiendum lumen siccum et purum
notionum verarum.
Quin etiam hujusmodi instantiae sternunt et praestruunt viam ad operativam; ut
suo loco dicemus, quando de Deductionibus ad Praxin sermo erit.