Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Sir Francis Bacon Novum Organum IntraText CT - Text |
XLIV.
Atque de instantiis quae juvant
sensum, jam dictum est; quae praecipui usus sunt ad Partem Informativam.
Informatio enim incipit a sensu. At universum negotium desinit in Opera; atque
quemadmodum illud principium, ita hoc finis rei est. Sequentur itaque
instantiae praecipui usus ad partem operativam. Eae genere duae sunt, numero
septem; quas universas, generali nomine, Instantias Practicas appellare consuevimus.
Operativae autem partis, vitia duo; totidemque dignitates instantiarum in
genere. Aut enim fallit operatio, aut onerat nimis. Fallit operatio maxime
(praesertim post diligentem naturarum inquisitionem) propter male determinatas
et mensuratas corporum vires et actiones. Vires autem et actiones corporum
circumscribuntur et mensurantur, aut per spatia loci, aut per momenta temporis,
aut per unionem quanti, aut per praedominantiam virtutis; quae quatuor nisi
fuerint probe et diligenter pensitata, erunt fortasse scientiae speculatione
quidem pulchrae, sed opere inactivae. Instantias vero quatuor itidem, quae huc
referuntur, uno nomine Instantias Mathematicas vocamus, et Instantias Mensurae.
Onerosa autem fit praxis, vel propter misturam rerum inutilium, vel propter
multiplicationem instrumentorum, vel propter molem materiae et corporum quae ad
aliquod opus requiri contigerint. Itaque eae instantiae in pretio esse debent,
quae aut dirigunt operativam ad ea quae maxime hominum intersunt; aut quae
parcunt instrumentis; aut quae parcunt materiae sive supellectili. Eas autem
tres instantias quae huc pertinent, uno nomine Instantias Propitias sive
Benevolas vocamus. Itaque de his septem instantiis jam sigillatim dicemus;
atque cum iis partem illam de Praerogativis sive Dignitatibus Instantiarum
claudemus.