Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Sir Francis Bacon Novum Organum IntraText CT - Text |
XLV.
Inter
praerogativas instantiarum ponemus loco vicesimo primo Instantias Virgae, sive
Radii; quas etiam Instantias Perlationis, vel de Non Ultra appellare
consuevimus. Virtutes enim rerum et motus operantur et expediuntur per spatia
non indefinita aut fortuita, sed finita et certa; quae ut in singulis naturis
inquisitis teneantur et notentur plurimum interest practicae, non solum ad hoc,
ut non fallat, sed etiam ut magis sit aucta et potens. Etenim interdum datur
virtutes producere, et distantias tanquam retrahere in propius; ut in
perspecillis.
Atque plurimae virtutes operantur et afficiunt tantum per tactum manifestum; ut
fit in percussione corporum, ubi alterum non summovet alterum, nisi impellens
impulsum tangat. Etiam medicinae quae exterius applicantur, ut unguenta,
emplastra, non exercent vires suas nisi per tactum corporis. Denique objecta
sensuum tactus et gustus non feriunt nisi contigua organis.
Sunt et aliae virtutes quae operantur ad distantiam, verum valde exiguam,
quarum paucae adhuc notatae sunt, cum tamen plures sint quam homines
suspicentur: ut (capiendo exempla ex vulgatis) cum succinum aut gagates trahunt
paleas; bullae approximatae solvunt bullas; medicinae nonnullae purgativae
eliciunt humores ex alto, et hujusmodi. At virtus illa magnetica per quam
ferrum et magnes, vel magnetes invicem, coeunt, operatur intra orbem virtutis
certum, sed parvum; ubi contra, si sit aliqua virtus magnetica emanans ab ipsa
terra (paulo nimirum interiore) super acum ferream, quatenus ad verticitatem,
operatio fiat ad distantiam magnam.
Rursus, si sit aliqua vis magnetica quae operetur per consensum inter globum
terrae et ponderosa, aut inter globum lunae et aquas maris (quae maxime credibilis
videtur in fluxibus et refluxibus semi-menstruis), aut inter coelum stellatum
et planetas, per quam evocentur et attollantur ad sua apogaea; haec omnia
operantur ad distantias admodum longinquas. Inveniuntur et quaedam
inflammationes sive conceptiones flammae, quae fiunt ad distantias bene magnas,
in aliquibus materiis; ut referunt de naphtha Babylonica. Calores etiam
insinuant se per distantias amplas, quod etiam faciunt frigora; adeo ut
habitantibus circa Canadam moles sive massae glaciales, quae abrumpuntur et
natant per oceanum septentrionalem et deferuntur per Atlanticum versus illas
oras, percipiantur et incutiant frigora e longinquo. Odores quoque (licet in
his videatur semper esse quaedam emissio corporea) operantur ad distantias
notabiles; ut evenire solet navigantibus juxta litora Floridae, aut etiam
nonnulla Hispaniae, ubi sunt sylvae totae ex arboribus limonum, arantiorum, et
hujusmodi plantarum odoratarum, aut frutices rorismarini, majoranae, et
similium. Postremo radiationes lucis et impressiones sonorum operantur scilicet
ad distantias spatiosas.
Verum haec omnia, utcunque operentur ad distantias parvas sive magnas,
operantur certe ad finitas et naturae notas, ut sit quiddam Non Ultra: idque
pro rationibus, aut molis seu quanti corporum; aut vigoris et debilitatis
virtutum; aut favoribus et impedimentis mediorum; quae omnia in computationem
venire et notari debent. Quinetiam mensurae motuum violentorum (quos vocant),
ut missilium, tormentorum, rotarum, et similium, cum hae quoque manifesto suos
habeant limites certos, notandae sunt.
Inveniuntur etiam quidam
motus et virtutes contrariae illis, quae operantur per tactum et non ad
distans; quae operantur scilicet ad distans et non ad tactum; et rursus, quae
operantur remissius ad distantiam minorem et fortius ad distantiam majorem. Etenim visio
non bene transigitur ad tactum, sed indiget medio et distantia. Licet meminerim
me audisse ex relatione cujusdam fide digni, quod ipse in curandis oculorum
suorum cataractis (erat autem cura talis, ut immitteretur festuca quaedam parva
argentea intra primam oculi tunicam, quae pelliculam illam cataractae removeret
et truderet in angulum oculi) clarissime vidisset festucam illam supra ipsam
pupillam moventem. Quod utcunque verum esse possit, manifestum est majora
corpora non bene aut distincte cerni nisi in cuspide coni, coeuntibus radiis
objecti ad nonnullam distantiam. Quin
etiam in senibus oculus melius cernit remoto objecto paulo longius, quam
propius. In missilibus autem certum est percussionem non fieri tam fortem ad
distantiam nimis parvam, quam paulo post. Haec itaque et similia in mensuris
motuum quoad distantias notanda sunt.
Est et aliud genus mensurae localis motuum, quod non praetermittendum est.
Illud vero pertinet ad motus non progressivos, sed sphaericos; hoc est, ad
expansionem corporum in majorem sphaeram, aut contractionem in minorem. Inquirendum
enim est inter mensuras istas motuum, quantam compressionem aut extensionem
corpora (pro natura ipsorum) facile et libenter patiantur, et ad quem terminum
reluctari incipiant, adeo ut ad extremum Non Ultra ferant; ut cum vesica
inflata comprimitur, sustinet illa compressionem nonnullam aeris, sed si major
fuerit, non patitur aer, sed rumpitur vesica.
At nos hoc ipsum subtiliore
experimento magis exacte probavimus. Accepimus enim campanulam ex metallo,
leviorem scilicet et tenuiorem, quali ad excipiendum salem utimur; eamque in
pelvim aquae immisimus, ita ut deportaret secum aerem qui continebatur in
concavo usque ad fundum pelvis. Locaveramus autem prius globulum in fundo pelvis, super
quem campanula imponenda esset. Quare illud eveniebat, ut si globulus ille
esset minusculus (pro ratione concavi), reciperet se aer in locum minorem, et
contruderetur solum, non extruderetur. Quod si grandioris esset magnitudinis
quam ut aer libenter cederet, tum aer majoris pressurae impatiens campanulam ex
aliqua parte elevabat, et in bullis ascendebat.
Etiam ad probandum qualem extensionem (non minus quam compressionem) pateretur
aer, tale quippiam practicavimus. Ovum vitreum accepimus, cum parvo foramine in
uno extremo ovi. Aerem per foramen exuctione forti attraximus, et statim digito
foramen illud obturavimus, et ovum in aquam immersimus, et dein digitum
removimus. Aer vero tensura illa per exuctionem facta tortus et magis quam pro
natura sua dilatatus, ideoque se recipere et contrahere nitens (ita ut si ovum
illud in aquam non fuisset immersum, aerem ipsum traxisset cum sibilo), aquam
traxit ad tale quantum quale sufficere posset ad hoc, ut aer antiquam recuperaret
sphaeram sive dimensionem.
Atque certum est corpora tenuiora (quale est aer) pati contractionem nonnullam
notabilem, ut dictum est; at corpora tangibilia (quale est aqua) multo aegrius
et ad minus spatium patiuntur compressionem. Qualem autem patiatur, tali
experimento inquisivimus.
Fieri fecimus globum ex plumbo cavum, qui duas circiter pintas vinarias
contineret; eumque satis per latera crassum, ut majorem vim sustineret. In
illum aquam immisimus, per foramen alicubi factum; atque foramen illud, postquam
globus aqua impletus fuisset, plumbo liquefacto obturavimus, ut globus
deveniret plane consolidatus. Dein globum forti malleo ad duo latera adversa
complanavimus; ex quo necesse fuit aquam in minus contrahi, cum sphaera
figurarum sit capacissima. Deinde, cum malleatio non amplius sufficeret,
aegrius se recipiente aqua, molendino seu torculari usi sumus; ut tandem aqua,
impatiens pressurae ulterioris, per solida plumbi (instar roris delicati)
exstillaret. Postea, quantum spatii per eam compressionem imminutum foret
computavimus; atque tantam compressionem passam esse aquam (sed violentia magna
subactam) intelleximus.
At solidiora, sicca, aut magis compacta, qualia sunt lapides et ligna, necnon
metalla, multo adhuc minorem compressionem aut extensionem, et fere
imperceptibilem ferunt; sed vel fractione, vel progressione, vel aliis
pertentationibus se liberant: ut in curvationibus ligni aut metalli, horologiis
moventibus per complicationem laminae, missilibus, malleationibus, et innumeris
aliis motibus apparet. Atque haec omnia cum mensuris suis in indagatione
naturae notanda et exploranda sunt, aut in certitudine sua, aut per
aestimativas, aut per comparativas, prout dabitur copia.