Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Sir Francis Bacon Novum Organum IntraText CT - Text |
XIX.
Duae viae sunt, atque esse possunt, ad inquirendam et inveniendam veritatem.
Altera a sensu et particularibus advolat ad axiomata maxime generalia, atque ex
iis principiis eorumque immota veritate judicat et invenit axiomata media;
atque haec via in usu est. Altera a sensu et particularibus excitat axiomata,
ascendendo continenter et gradatim, ut ultimo loco perveniatur ad maxime
generalia; quae via vera est, sed intentata.