| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| Johannes De Alta Silva De thesauro et fure astuto IntraText CT - Text |
Fuit antiquo tempore rex
quidam magnus et potens. Qui, colligendi thesauros cupidissimus, magnae
altitudinis latitudinisque turrim auro, argento pretiosisque omnibus rebus
usque ad summum repleverat. Habebat autem hic militem quem in multis fidelem
expertus erat, cui et claves sui commisit thesauri. At miles thesaurum
servandum suscipiens, cum iam multis annis evolutis labore et senectute fractus
esset nec posset iam tumultum curamque curiae sustinere, regem rogabat ut suae
debilitati senectutique parcens, claves thesauri reciperet seque sineret
propriam redire domum liceretque sibi inter filios reliquum vitae suae tempus
quietum agere et iucundum. Rex vero, cum militem optime de se meritum
iudicaret, eum magnis donatum muneribus maestus tamen abire sivit. Receptis
igitur clavibus, thesaurum iterum alii commisit servandum. Miles autem domum
veniens curam sibi suaeque familiae sollicitus impendebat. Habebat hic multos
filios, quorum primogenitus militari iam balteo cingebatur. Quem cum pater
nimis tenere diligeret, omnes ei exposuit divitias iussitque large expendentem
famam sibi et amicos divitiis comparare. Ipse vero, ex licentia paternis
liberius largiusque utens rebus, equos, arma, vestes, ceteraque quibus magis
adulescentium aetas delectari solet studuit comparare, amicos multos muneribus
emens facile post munera ab amicitia recessuros. Brevi ergo tempore loculos patris
minuit; exhausta pecunia, ad patrem redit dicitque se pecunias defecisse.
Tunc demum pater recogitans secum paenitensque facti: "Quoniam,"
inquit, "te, fili, nimis et stulte dilexi, quicquid habebam tuae subdidi
potestati. At tu cernens frenum tibi laxatum, temperantiae immemor ita omnia
consumpsisti, ut nihil mihi praeter solam domum reliqueris. Quid ergo tibi
magis faciam? Doleo quidem quod fama nomenque tuum in flore iuventutis deperit,
sed unde te sustentem non habeo. Hoc tantum unum superest consilii, sed
periculosum, ut si ea largitate qua prius vivere vis, turrim in qua regis
positi sunt thesauri sub obscurae noctis silentio adeamus." Audito hoc
filius: "Nullum," ait, "pater, quamvis grave sit periculum tecum
subire refugio, modo ne desint divitiae, ne si illae defecerint, nominis quoque
mei gloria evanescat." Consurgunt
igitur ambo nocte, turrim adeunt, perforant malleis ferreis murum; intrat pater
sublataque magna parte thesauri exit obstruitque foramen. Revertuntur domum
onusti opibus alienis, et iuvenis iterum sua utitur largitate. Quandocumque
iterum opus erat opibus ad thesaurum sibi notum revertebantur.
Contigit autem ut rex thesaurum videre vellet, arcessito custode intrat turrim
videtque magnam thesauri partem sublatam esse. Furore ergo repletus,
dissumulans tamen egreditur venitque ad decrepitum quendam senem, consilium
quaesiturus. Fuerat hic senex aliquando famosissimus latro quem conprehensum rex oculis
privaverat eique de mensa sua cotidianos comparabat cibos. Hic regi consilium
saepe bonum et utile praebebat, utpote qui multa viderat et audierat suaque
experientia didicerat multa. Narrat ei rex damnum suum quaeritque quomodo
perdita recuperare possit. Cui senex tale dat consilium: "Si,"
inquit, "o rex, novisse cupis quid hoc an tuus custos an alius egerit,
iube fasciculum herbae viridis in turrim inferri supponique ignem. Tu autem,
clauso ostio, turrim iterum circumeas, et videas si per aliquam muri rimulam
fumum egredi videris. Hoc facto, ad me
redeas consilium accepturus quid post haec tibi agendum sit." Rex autem
dictum senis cito impleri iubens, clausit ostium et coepit tacitus turris
ambitum circumire. Ecce autem calore ignis viridisque materiae humore fumus
permaxime excitatus totam usque ad tectum replevit turrim. Qui cum aliud spiraculum
non haberet, per locum foraminis illius, eo quod lapide tantum sine caemento
obstructum erat, egreditur.
Quibus visis, rex properavit ad senem; ea quae viderat narravit. Hoc audito,
senex: "Scias," ait, "rex, fures tibi tuos per locum ubi fumus egriditur
abstulisse thesauros; quos nisi aliqua arte ceperis, quod superest asportabunt.
Non enim cessabunt, quippe quibus adhuc prospere cessit res, donec totum
thesaurum exhauserint. Meo igitur usus consilio damnum dissimula et preme
silentio, ne, rumore hoc per aures populi discurrente, tuum furibus studium
innotescat. Et tu interim cupam latam et profundam calenti imple bitumine,
resa, pice et glutine, quam foramini introrsus opponas, ut dum fur more solito
securus nullam deceptionem suspicans ad assuetum thesaurum recurrit, repente in
cupam corruat captusque et colligatus glutine se tibi, velit nolit, cras
manifestet." Admiratus rex astutum senis consilium cupam ilico ferventi impletam glutine
opponit foramini serratoque ostio abscedit. Ecce autem fatalis illa dies, quae
neminem bonum malumve praeterit, miserum patrem cum filio eadem nocte ad turrim
adduxit, remotoque a foramini lapide, intrat pater nihil de praetensis laqueis
suspicatus, dumque festinat ut heri et nudius tertius in pavimentum salire, incautus
miser, ut erat vestitus calceatusque, in cupam mento tenus insilit, statimque
vallatus glutine redditur immobilis, ita ut nec manum nec pedem movere posset,
excepta lingua quae tantum ab hac iniuria libera remanserat. Ingemiscens igitur
infelix filium advocat, narrat quibus laqueis teneatur adstrictus, orat ut sibi
cito, antequam aliquis superveniat, caput amputet et abscedat, ne forte per
caput cognitus aeternam suo generi maculam inferat et iacturam. At vero filius
totis viribus patrem conatus extrahere, cum laborem suum frustrari videret,
coepit anxiari et haesitare quid de duobus ageret; hinc etenim horrebat suas
nece patris cruentare manus, hinc vero metuebat per faciem patris deprehendi. Cum ergo eum a nece retraheret amor, timor et
necessitas urgeret, nesciens quid utilius ad tempus ageret, caput patris cultro
abscisum fugiens asportavit.
Postridie autem rex prima luce de lectulo surgens intravit turrim cucurritque
ad cupam invenitque murum perforatum et totam illam bituminis superficiem
infectam sanguine, furem quoque suum, sed truncato capite deprehendit.
Festinans ergo ad suum recurrit consiliarium, illum videlicet senem, annuntians
captum quidem furem sed capite mutilatum. Quod hoc audisset senex, parumper
subridens: "Miror," ait, "huius latronis astutiam. Quia enim nobilis erat
nec voluit se vel genus suum prodere, idcirco a socio sibi caput amputari
iussit. Unde et difficile videtur mihi te posse aut thesaurum recuperare aut
cognoscere furem." Tunc rex vehementer urgebat senem ut daret consilium,
minime de thesauro perdito aiens se curare, si tantummodo furem quis fuerit
agnovisset. Cui senex: "Fac illum," inquit, "abstractum de cupa,
caudae equi fortissimi alligari trahique per plateas et vicos civitatum regni
tui. Porro milites armati subsequantur, capientes si quos viderint viros vel
mulieres ad aspectum cadaveris lacrimare tibique eos praesentent. Et si fuerint
ibi socius aut uxor aut filii, nequaquam poterunt a lacrimis temperare."
Bonum rex ratus senis consilium iubet festinanter truncum equo fortissimo
pedibus alligatum cum armatis militibus trahi per proximam civitatem. Qui dum
miser trahitur, contigit eum ante fores domus suae devenire. Stabat autem ille
filius eius major, qui et ei in furto fuerat socius, ante ipsas fores. Qui cum
videret patrem sic miserabiliter trahi, flere quidem non audens, sed nec valens
lacrimas prohibere, occasione reperta, cultellum lignum arripit, quasi aliquid
incisurus, sinistraeque manus pollicem de industria sibi amputat. Tunc vero sub
occasione pollicis vocem emittit luctuosam, erumpunt lacrimae, accurrit mater,
fratres et sorores dilacerant manibus vestes oraque et capillos, in persona
fili patris miseriam lamentantes. Affuerunt ilico milites qui eos caperent ducerentque
ad regem. At vero rex maximo adfectus gaudio, sperans se perdita recuperare
posse, pollicebatur illis vitam et gratiam suam, si scelus confiterentur
redderentque thesauros suos. Iuvenis autem ille ex metu et necessitate audaciam
sumens: "Non ideo," ait, "o serenissime rex, ego aut mei, quia
hic miser truncus ad nos aliquid pertineat, lacrimas effundimus, sed quia hic
dies nefastus mihi sinistrae manus pollicem abstulit. Ob hoc ergo lacrimae
effusae, exaratae facies, capilli evulsi, quia ego adhuc iuvenis hodie uno et
potiore membro debilitatus sum." Rex vero pollicem adhuc fluentem sanguine
certissimum veritatis argumentum fore ratus, motus misericordia propter
fortunam iuvenis: "Non est," ait, "mirum si dolet cui male
contigit. Vade in pace et hunc diem male ominatum de cetero praecaveto."
Sic ergo ille astutia sua se suosque liberans domum rediit, et rex similitudine
delusus veritatis redit ad senem consilium accepturus.
Senex vero affirmabat regem vix posse invenire quod quaereret, suadebat autem
ut cadaver iterum per eandem traheretur civitatem. Quod et factum est. Cumque
ut prius ventum esset ad domum eius, filius, internum animi dolorem non ferens,
filium parvulum in puteum qui pro foribus erat clam proiecit, tuncque vultum
unguibus carpens voce lacrimosa populum quasi ad liberandum filium convocat. Accurit iterum mater cum filiis, cingunt puteum,
lacrimantur, aliique funibus ad extrahendum puerulum in puteum se demittunt et
alii eos iterum sursum trahunt. Quid plura? Capitur iterum ille solus duciturque
ad regem et interim cadaver per alias civitates frustra tractum ad regem vix
ossibus et nervis cohaerens reducitur. Porro rex videns hunc iterum captum quem
antea dimiserat et nimium admiratus: "Quid prosunt," ait, "tibi
callidae deceptiones? Dii summi te produnt, furta tua et scelera te accusant. Redde ergo
thesaurum et iuro tibi per meam magnique Iovis potentiam nec te vita nec aliquo
me privaturum membro, sed sanum et integrum liberumque dimissurum." Tunc
latro calliditate sua utens, producta primo suspiria ab imo pectoris trahit,
dehinc talem emittit vocem: "O me, omnium infelicissimum hominum, quem
tanto dii odio persequuntur, ut nec solum mihi diem sine doloribus et
cruciatibus corporis et animi transire permittant! Heri mihi dies infelix pollicem abstulit; hic hodie
infelicior filium unicum demersit in puteum, et ecce de thesauro regis
requiror." Tunc etiam lacrimis falsis, immo verissimis perfusus, "Magnum,"
ait, "o rex, beneficium solaciumque praestiteris misero, si me ab hac vita
quae omni tormento, omni morte mihi gravior videtur, subtraxeris." Rex
autem cum iuvenem crebris perfundi lacrimis mortemque loco beneficii quaerere
videret audiretque eum vere ipso die filium perdidisse hesternoque die
pollicem, miseratus hominem abire sivit, centum ei argenti marcas pro solacio
tribuens. Sic iterum rex deceptus
consiliarium suum adiit, aiens se frustra operam insumpsisse.
Sed senex ad regem: "Unum," ait, "adhuc superest agendum, quo
nisi furem superstitem ceperis, iam frustra ad alia te convertes: elige tibi
milites fortissimos quadraginta, quorum viginti nigris armis nigrisque equis
muniantur aliique viginti albis equis armisque eiusdem coloris sint armati. Hisque cadaver ligno
pedibus suspensum nocte ac die custodiendum committas, viginti albis hinc, inde
viginti nigris circa ipsum ordinatis. Hi profecto si vigilanter custodierint,
tuum capient furem quia non patietur ipse diutius pendere socium, etiam si
sciat se mortem protinus subiturum." Rex
autem, prout dixerat senex, milites nigris albisque munitos armis circa
suspensum cadaver ordinavit. At vero fur ille, suum patrisque oppobrium ferre non
valens malensque semel mori quam diu infeliciter vivere, consilium cepit quo
aut patrem turpi ludibrio subtraheret aut ipse cum eo pariter moreretur. Subtili
ergo ingenio arma partita fabricat, tota scilicet ab una parte alba et nigra ab
altera. Quibus armatus equum hinc albo, inde nigro panno coopertum ascendit,
sicque lucente luna per medios transit milites, ut nigra pars armorum eius
viginti albos deluderet et alba pars deciperet nigros, putarentque nigri unum
esse ex albis et albi unum ex nigris esse. Sic ergo pertransiens venit ad
patrem depositumque a ligno asportavit. Facto autem mane, milites videntes
furem furtim sublatum sibi, confusi redierunt ad regem, narrantes quomodo se
miles albis nigrisque armis partitis decepisset. Desperans ergo iam rex posse
recuperari perdita, et furem et thesaurum cessavit quaerere.