Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Lotario de' Conti di Segni
Dialogus inter Deum et peccatorem

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

MONITUM.

Alterum Innocentii in bibliotheca Vaticana monumentum reperi, Palatino codici insertum, inscriptumque Dialogus Innocentii tertii inter Deum et peccatorem, quem dialogum utrum ante an post pontificatum scripserit ignoro, neque enim ipse de se Innocentius loquitur, sed cujuslibet peccatoris personam cum Deo loquentem introducit; nec vero quisquam miretur, dialogum hunc in Gestis non recenseri, multa enim alia sive edita, sive inedita Innocentii scripta auctori Gestorum ignota fuerunt. Accipiat igitur Christiana Ecclesia hanc quoque a nobis magni pontificis lucubrationem, quae dum religiosissimum auctoris animum comprobat, legentium pariter pietatem excitat morumque emendationem impense suadet.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License