I.
[1] Non dubito, frater, te post uxorem
in pace praemissam ad compositionem animi conuersum de exitu singularitatis
cogitare et utique consilii indigere. Quamquam in huiusmodi cum fide sua
conloqui debet unusquisque eiusque uires consulere, tamen quoniam in ista specie
carnis necessitas cogitatum mouet, quae fere apud eandem conscientiam fidei
resistit, opus est fidei extrinsecus consilio tamquam aduocato aduersus carnis
necessitatem. [2] Quae quidem necessitas
facillime circumscribi potest, si uoluntas potius dei quam indulgentia
consideretur. Nemo indulgentia utendo promeretur, sed uoluntati obsequendo. [3] Voluntas dei est sanctificatio nostra. Vult enim imaginem suam nos etiam
similitudinem fieri, ut simus sancti, sicuti et ipse sanctus est. Id bonum,
sanctificationem dico, in species distribuit complures, ut in aliqua earum
deprehendamur. [4] Prima species est
uirginitas a natiuitate: secunda, uirginitas a secunda natiuitate, id est a
lauacro, quae aut in matrimonio purificat ex compacto, aut in uiduitate
perseuerat ex arbitrio: tertius gradus superest monogamia, cum post matrimonium
unum interceptum exinde sexui renuntiatur. [5] Prima
uirginitas felicitatis est, non nosse in totum a quo postea optabis liberari:
secunda uirtutis est, contemnere cuius uim optime noris: reliqua species,
hactenus nubendi post matrimonium morte disiunctum, praeter uirtutis etiam
modestiae laus est. Modestia est enim ablatum non desiderare, et ablatum a
domino deo, sine cuius uoluntate nec folium de arbore delabitur nec passer
assis unius ad terram cadit.
|