II. [1] Quam denique modesta illa uox est: Dominus
dedit, dominus abstulit, ut domino uisum est, ita factum est. Et ideo si
nuptias sublatas restauremus, sine dubio contra uoluntatem dei nitimur,
uolentes habere rursus quod habere nos noluit. Si enim uoluisset, non
abstulisset. Nisi si et hoc uoluntatem dei interpretamur, quasi et rursus nos
uoluerit habere quod iam noluit. [2] Non
est bonae et solidae fidei sic omnia ad voluntatem dei referre, et ita adulari
< sibi > unumquemque dicendo nihil fieri sine nutu eius, ut non
intellegamus esse aliquid in nobis ipsis. Ceterum excusabitur omne delictum, si
contenderimus nihil fieri a nobis sine dei uoluntate, et ibit definitio ista in
destructionem totius disciplinae, etiam ipsius dei, si aut quae non uult de sua
uoluntate producat, aut nihil est quod deus non uult. [3] Sed
quomodo uetat quaedam quibus etiam supplicium aeternum comminatur (utique enim
quae uetat non uult, a quibus et offenditur), sic et e contrario quae uult et
praecipit et accepto facit et aeternitatis mercede dispungit. Igitur cum
utrumque ex praeceptis eius didicerimus, quid nolit et quid uelit, tamen nobis
est uoluntas et arbitrium eligendi alterum, sicut scriptum est: Ecce posui
ante te bonum et malum: gustasti enim de agnitionis arbore. [4] Et ideo non debemus quod nostro expositum
est arbitrio in domini referre uoluntatem, quod non ipse uult aut non uult quod
bonum est qui malum non uult. Ita nostra est uoluntas, cum malum uolumus
aduersus dei uoluntatem, qui bonum uult. [5] Porro
si quaeris, unde uenit ista uoluntas, qua quid uolumus aduersus dei uoluntatem,
dicam: ex nobis ipsis. Nec temere. Semini enim tuo respondeas necesse est,
siquidem ille princeps et generis et delicti Adam uoluit quod deliquit. Neque
enim diabolus uoluntatem ei imposuit delinquendi, sed materiam uoluntatis
subministrauit. Ceterum uoluntas ei de inobaudientia uenerat. [6] Proinde et tu si non oboedieris deo, qui
te proposito praecepto liberae potestatis instituit, per uoluntatis libertatem
uolens deuerges in id quod deus non uult, et ita te putas a diabolo subuersum,
qui etsi quid uult te uelle quod deus non uult, non tamen facit ut et uelis,
quia nec tunc inuitos protoplastos ad uoluntatem delicti subegit, immo neque
inuitos neque ignorantes quid deus nollet. [7] Vtique
enim nolebat fieri, cui admisso mortem destinabat. Ita diaboli opus unum est,
temptare, quod in te est, an uelis. At ubi uoluisti, sequitur ut te sibi
subigat, non operatus in te uoluntatem, sed nactus occasionem uoluntatis. [8] Igitur cum solum sit in nobis uelle, et in
hoc probetur nostra erga deum mens, an ea uelimus quae cum uoluntate ipsius
faciant, alte et impresse recogitandam esse dico dei uoluntatem, quid etiam in
occulto uelit.
|