III. [1] Quae
enim in manifesto, scimus omnes, eaque ipsa qualiter in manifesto sint
perspiciendum est. Nam etsi quaedam uidentur uoluntatem dei sapere, dum ab eo
permittuntur, non statim omne quod permittitur ex mera et tota uoluntate
procedit eius qui permittit. [2] Ex
indulgentia est quodcumque permittitur. Quae etsi sine uoluntate non est, quia
tamen aliquam habet causam in illo cui indulgetur, quasi de inuita uenit
uoluntate, passa causam sui quae cogit uoluntatem. Vide qualis sit uoluntas
cuius alter est causa. [3] Secunda item
species consideranda est, purae uoluntatis. Vult nos deus agere quaedam placita
sibi, in quibus non indulgentia patrocinatur, sed disciplina dominatur. Si
tamen alia istis praeposuit, utique quae magis uult, dubiumne est ea nobis
sectanda esse quae mauult, cum quae minus uult, quia alia magis uult, perinde
habenda sunt atque si nolit? [4] Nam
ostendens quid magis uelit, minorem uoluntatem maiore deleuit, quantoque
notitiae tuae utramque proposuit, tanto definiit id te sectari debere quod
declarauit se magis uelle. Ergo si ideo declarauit, ut id secteris quod magis
uult, sine dubio, nisi ita facis, contra uoluntatem eius sapis, sapiendo contra
potiorem eius uoluntatem, magisque offendis quam promereris, quod uult quidem
faciendo et quod mauult respuendo. [5] Ex
parte delinquis; ex parte, si non delinquis, non tamen promereris. Non porro et
promereri nolle delinquere est? Secundum igitur matrimonium si ex illa dei
uoluntate quae indulgentia uocatur, negabimus meram uoluntatem cui indulgentia
est causa, si ex ea cui potior alia praeponitur continentiae magis appetendae,
didicerimus non potiorem a potiore rescindi. [6] Haec praestruxerim, ut iam
apostoli uoces decurram. In primis autem non uidebor inreligiosus, si quod ipse
profitetur animaduertam, omnem illum indulgentiam nuptiarum de suo, id est de
humano sensu, non de diuino praescripto induxisse. Nam et cum de uiduis et
innuptis definiit uti nubant, si continere non possunt, quia melius sit nubere
quam uri, conuersus ad alteram speciem: Nuptis autem denuntio, inquit, non
quidem ego, sed dominus. Ita ostendit ex translatione personae suae
in dominum id quod supra dixerat non ex domini persona, sed ex sua
pronuntiasse: Melius est nubere quam uri. [7] Quae
uox licet ad eos pertineat qui innupti uel uidui a fide deprehenduntur, quia
tamen omnes eam ad nubendi licentiam amplectuntur, uelim retractare quale bonum
ostendat quod melius est poena, quod non potest uideri bonum nisi pessimo
comparatum, ut ideo bonum sit nubere, quia deterius sit ardere. [8] Bonum ita est, si perseueret nomen
obtinens sine comparatione, non dico mali, sed etiam boni alterius, ut, etsi
bono alii comparatur et alio adumbratur, nihilominus remaneat in boni nomine.
Ceterum si per mali collationem cogitur bonum dici, non tam bonum est quam
genus mali inferioris, quod a superiore malo obscuratum ad nomen boni
impellitur. [9] Aufer denique
condicionem comparationis, ut non dicas: Melius est nubere quam uri, et
quaero an dicere audeas: Melius est nubere, non adiciens quid sit id quo
melius est. Ergo quod non melius, utique nec bonum, quia abstulisti et
remouisti condicionem comparationis, quae dum melius illud facit, ita bonum
haberi cogit. [10] Melius est nubere
quam uri sic accipiendum est, quomodo melius est uno oculo quam duobus
carere: si tamen a comparatione discedas, non erit melius unum oculum habere
quia nec bonum. Nemo igitur captet ex hoc capitulo defensionem, quod proprie ad
innuptos et uiduos spectat, quibus nulla adhuc coniunctio numeratur. Quamquam
ostenderim etiam illis intellegendam esse permissi condicionem.
|