IV.
[1] Ceterum de secundo matrimonio scimus
plane apostolum pronuntiasse: Solutus es ab uxore, ne quaesieris uxorem, sed
et si duxeris, non delinques. Perinde tamen et huius sermonis ordinem de
consilio suo, non de diuino praecepto introducit. Multum autem interest inter
dei praeceptum et consilium hominis. Praeceptum domini, inquit, non
habeo, sed consilium do, quasi misericordiam consecutus a domino fidelis esse. [2] Ceterum neque in euangelio neque in ipsius
Pauli epistolis ex praecepto dei inuenias permissam matrimonii iterationem.
Vnde unum habendum confirmatur, quia quod a domino permissum non inuenitur, id
agnoscitur interdictum. Adde quod et haec ipsa humani consilii interiectio,
quasi iam recogitationem excessus sui passa, statim se refrenat et reuocat, cum
subiungit: Verumtamen huiusmodi pressuram carnis habebunt, cum parcere
se eis dicit, cum Tempus in collecto esse adicit, quo oporteat etiam
habentes matrimonia pro non habentibus agere, cum sollicitudinem nuptorum et
innuptorum committit. [3] Per haec enim
docens cur non expediat nubere, dissuadet ab eo quod supra indulserat. Et hoc
de primo matrimonio: quanto magis de secundo? Cum uero nos ad exemplum suum hortatur, utique ostendens quid nos uelit
esse, id est continentes, pariter declarat quid nos esse nolit, id est
incontinentes. Ita et ipse cum aliud uult, id quod non uult nec sponte nec
ueritate permittit. Si enim uellet, non permisisset, immo imperasset. [4] 'Sed ecce rursus mulierem marito defuncto
dicit nubere posse, si cui uelit, tantum in domino'. At enim felicior erit, inquit, si sic permanserit,
secundum meum consilium. Puto autem, et ego dei spiritum habeo. Videmus duo
consilia, quo supra nubendi ueniam facit, et quo postmodum continentiam nubendi
docet. [5] Cui ergo, inquis, assentabimur?
Inspice et lege. Cum ueniam facit, hominis prudentis consilium allegat, cum
continentiam indicit, spiritus sancti consilium affirmat. Sequere admonitionem
cui diuinitas patrocinatur. Spiritum quidem dei etiam fideles habent, sed non
omnes fideles apostoli. Cum ergo qui se fidelem dixerat adiecit postea spiritum
dei se habere, quod nemo dubitaret etiam de fideli, idcirco id dixit, ut sibi
apostoli fastigium redderet. [6] Proprie
enim apostoli spiritum sanctum habent, qui plene habent in operibus prophetiae
et efficacia uirtutum documentisque linguarum, non ex parte, quod ceteri. Ita
spiritus sancti auctoritatem ad eam speciem adire fecit, cui magis nos obsequi
uoluit, et factum est iam non consilium diuini spiritus, sed pro eius maiestate
praeceptum.
|