V. [1]
Ad legem semel nubendi dirigendam ipsa origo humani generis patrocinatur,
contestans quid deus in primordio constituerit in formam posteritatis
recensendum. Nam
cum hominem figulasset eique parem necessariam prospexisset, unam de costis
eius mutuatus unam illi feminam finxit, cum utique nec artifex nec materia
defecisset. Plures costae in
Adam et infatigabiles manus in deo, sed non plures uxores apud deum. [2] Et ideo homo dei Adam et mulier dei Eua
unis inter se nuptiis functi formam hominibus dei de originis auctoritate et
prima dei uoluntate sanxerunt. Denique, erunt, inquit, duo in
carne una, non tres, neque quattuor. Alioquin iam non una caro nec
duo in unam carnem. Tunc erunt, si coniunctio et concretio in unitatem semel
fiat. Si uero rursus aut saepius, iam una esse desiit, et erunt iam non duo in
unam carnem, sed una plane caro in plures. [3] At
cum apostolus in ecclesiam et Christum interpretatur 'erunt duo in unam
carnem', secundum spiritales nuptias ecclesiae et Christi (unus enim
Christus et una eius ecclesia), agnoscere debemus duplicatam et exaggeratam
esse nobis unius matrimonii legem tam secundum generis fundamentum quam
secundum Christi sacramentum. [4] De
uno matrimonio censemur utrobique, et carnaliter in Adam et spiritaliter in
Christo. Duarum natiuitatum unum est monogamiae praescriptum. In utraque
degenerat qui de monogamia exorbitat. Numerus matrimonii a maledicto uiro
coepit. Primus Lamech duabus maritatus tres in unam caraem effecit.
|