VI.
[1] 'Sed et benedicti', inquis,
patriarchae non modo pluribus uxoribus, uerum etiam concubinis coniugia
miscuerunt'. Ergo propterea nobis quoque licebit innumerum nubere? Sane
licebit, si qui adhuc typi alicuius futuri sacramenti supersunt, quod nuptiae
tuae figurent, uel si etiam nunc locus est uocis illius: Crescite et
multiplicamini, id est, si nondum alia uox superuenit, tempus iam in
collecto esse, restare, ut et qui uxores habeant tamquam non habentes agant. [2] Vtique enim continentiam indicens et
compescens concubitum, seminarium generis, abolefecit 'crescite' illud 'et
multiplicamini'. Vt opinor autem, unius et eiusdem dei utraque pronuntiatio
et dispositio est, qui tum quidem in primordio sementem generis emisit indultis
coniugiorum habenis, donec mundus repleretur, donec nouae disciplinae materia
proficeret. Nunc uero sub extremitatibus temporum compressit quod emiserat et
reuocauit quod indulserat, non sine ratione prorogationis in primordio et
repastinationis in ultimo. Semper initia laxantur, fines contrahuntur. [3] Propterea siluam quis instituit et
crescere sinit, ut tempore suo caedat. Silua erat uetus dispositio, quae ab
euangelio nouo deputatur, in quo et securis ad radicem arboris posita. Sic et oculum
pro oculo et dentem pro dente iam senuit ex quo iuuenuit 'malum pro malo
nemo reddat'. Puto autem etiam humanas constitutiones atque decreta posteriora
pristinis praeualere.
|