VII.
[1] Cur autem de pristinis exemplis non
ea potius agnoscamus quae cum posterioribus communicant de disciplina et formam
uetustatis ad nouitatem transmittunt? Ecce enim in uetere lege
animaduerto castratam licentiam saepius nubendi. Cautum in Leuitico:
'Sacerdotes mei non plus nubent'. Possum dicere etiam illud plus esse quod
semel non est. Quod non unum est, numerus est. Denique post unum incipit numerus. Vnum autem est omne quod semel est. [2] Sed Christo seruabatur, sicut in ceteris,
ita in isto quoque legis plenitudo. Inde igitur apud nos plenius atque
instructius praescribitur unius matrimonii esse oportere qui alleguntur in
ordinem sacerdotalem. Vsque adeo quosdam memini digamos loco deiectos. Sed
dices: ergo ceteris licet, cum quibus non liceat excipit. Vani erimus, si
putauerimus quod sacerdotibus non liceat laicis licere. [3] Nonne
et laici sacerdotes sumus? Scriptum est: Regnum quoque nos et sacerdotes deo
et patri suo fecit. Differentiam inter ordinem et plebem constituit
ecclesiae auctoritas et honor per ordinis consessum sanctificatus. Adeo ubi
ecclesiastici ordinis non est consessus, et offers et tinguis et sacerdos es
tibi solus. Sed ubi tres, ecclesia est, licet laici. [4] Vnusquisque
enim fide sua uiuit, nec est personarum exceptio apud deum, quoniam non
auditores legis iustificantur a domino, sed factores, secundum quod et apostolus
dicit. Igitur si habes ius sacerdotis in temetipso ubi necesse est, habeas
oportet etiam disciplinam sacerdotis, ubi necesse sit habere ius sacerdotis. Digamus
tinguis? digamus offers? [5] Quanto
magis laico digamo capitale est agere pro sacerdote, cum ipsi sacerdoti digamo
facto auferatur agere sacerdotem! 'Sed necessitati', inquis, 'indulgetur'.
Nulla necessitas excusatur quae potest non esse. Noli denique digamus
deprehendi, et non committis in necessitatem administrandi quod non licet
digamo. [6] Omnes nos deus ita uult
dispositos esse, ut ubique sacramentis eius obeundis apti simus. Vnus deus, una
fides, una et disciplina. Vsque adeo nisi et laici ea obseruent per quae
presbyteri alleguntur, quomodo erunt presbyteri qui de laicis alleguntur? Ergo
pugnare debemus ante laicum iussum a secundo matrimonio abstinere, dum
presbyter esse non alius potest quam laicus semel fuerit maritus.
|