VIII. [1] Liceat
nunc denuo nubere, si omne quod licet bonum est. Idem apostolus exclamat: Omnia licent, sed non
omnia prosunt. Quod non prodest, oro te, bonum potest dici? Si licita sunt
et quae non prosunt, ergo et quae non bona sunt licita sunt. Quid autem magis
uelle debebis, quod ideo bonum est quia licet, an quod ideo quia prodest?
Multum existimo esse inter licentiam et salutem. De bono non dicitur 'licet',
quia bonum permitti non exspectat, sed assumi. [2] Permittitur
autem quod an bonum sit in dubio est, quod potest etiam non permitti, si non habeat
aliquam sui causam, primam, quia propter incontinentiae periculum permittitur
nubere, secundo, quia nisi licentia alicuius non bonae rei subiaceret, non
esset in quo probaretur qui diuinae uoluntati et qui potestati suae
obsequeretur, quis nostrum utilitatis praesentiam sectetur et quis occasionem
licentiae amplexetur. [3] Licentia
plerumque temptatio est disciplinae, quoniam disciplina per temptationem
probatur, temptatio per licentiam operatur. Ita fit, ut omnia liceant, sed non
omnia expediant, dum temptatur cui permittitur, et iudicatur dum in permissione
temptatur. Licebat et apostolis nubere et uxores circumducere. Licebat et de
euangelio ali. Sed qui iure hoc usus non est in occasionem, ad exemplum nos
suum prouocat, docens in eo esse probationem in quo licentia experimentum
abstinentiae praestruxit.
|