IX. [1] Si
penitus sensus eius interpretemur, non aliud dicendum erit secundum matrimonium
quam species stupri. Cum enim dicat maritos hoc in sollicitudine habere,
quemadmodum sibi placeant, non utique de moribus (nam bonam sollicitudinem non
suggillaret), sed de cultu et ornatu et omni studio formae ad inlecebras
moliendas sollicitos intellegi uelit, de forma autem et cultu placere carnalis
concupiscentiae ingenium sit, quae etiam stupri causa est, ecquid uidetur tibi
stupri affine esse secundum matrimonium, quoniam ea in illo deprehenduntur quae
stupro competunt? [2] Ipse dominus, qui
uiderit, inquit, mulierem ad concupiscendum, iam stuprauit eam in corde
suo. Qui autem eam ad ducendum uiderit, minus an plus fecit? Quid si etiam
duxerit? quod non faceret, nisi et ad ducendum concupisset et ad concupiscendum
uidisset. Nisi si potest duci uxor quam non uideris nec concupieris. [3] Multum sane interest, maritus an caelebs
aliam concupiscat. Omnis mulier etiam caelibi alia est, quamdiu aliena, nec per
aliud tamen fit marita, nisi per quod et adultera. Leges uidentur
matrimonii et stupri differentiam facere, per diuersitatem inliciti, non per condicionem
rei ipsius. Alioquin quae res et uiris et feminis omnibus adest ad matrimonium
et stuprum? commixtio carnis scilicet, cuius concupiscentiam dominus stupro
adaequauit. [4] 'Ergo', inquit, 'iam et primas, id
est unas nuptias destruis?' Nec immerito, quia et ipsae ex eo constant quod est
stuprum. Ideo optimum est homini mulierem non attingere, et ideo
uirginis principalis est sanctitas, quia caret stupri affinitate. Et cum haec
etiam de primis et unis nuptiis praetendi ad causam continentiae possint,
quanto magis secundo matrimonio recusando praeiudicabunt? Gratus esto, si semel
tibi indulsit deus nubere. Gratus autem eris, si iterum indulsisse illum tibi
nescias. Ceterum abuteris indulgentia, cum sine modestia uteris. Modestia a
modo intellegitur. [5] Non tibi sufficit
de summo illo immaculatae uirginitatis gradu in secundum recidisse nubendo, sed
in tertium adhuc deuolueris, et in quartum, et fortassis in plures, postquam in
secunda statione continens non fuisti, quia nec prohibere plures nuptias uoluit
qui de secundis prouocandis retractauit. Nubamus igitur quotidie, et nubentes
ab ultimo die deprehendamur, tamquam Sodoma et Gomorra, quo die 'uae' illud
super praegnantes et lactantes adimplebitur, id est super maritos et incontinentes;
de nuptiis enim uteri et ubera et infantes. Et quando finis nubendi? Credo post
finem uiuendi.
|