X. [1] Renuntiemus
carnalibus, ut aliquando spiritalia fructificemus. Rape occasionem, etsi non
exoptatissimam, attamen opportunam, non habere cui debitum solueres et a quo
exsoluereris. Desisti esse debitor: o te felicem! Dimisisti debitorem:
sustine damnum. Quid si, quod diximus damnum, lucrum senties? Per continentiam
enim negotiaberis magnam substantiam sanctitatis, parsimonia carnis spiritum
acquires. [2] Recogitemus enim ipsam
conscientiam nostram, quam alium se homo sentiat, cum forte a sua femina
cessat. Spiritaliter sapit; si
orationem facit ad dominum, prope est caelo; si scripturis incumbit, totus
illic est; si psalmum canit, placet sibi; si daemonem adiurat, confidit sibi.
Ideo apostolus temporalem purificationem orationum commendandarum causa
adiecit, ut sciremus, quod ad tempus prodest semper nobis exercendum esse, ut
semper prosit. Quotidie, omni momento oratio hominibus necessaria,
utique et continentia, postquam oratio necessaria est. [3] Oratio
de conscientia procedit: si conscientia erubescat, erubescit oratio. Spiritus
deducit orationem ad deum. Si spiritus reus apud se sit conscientiae erubescentis,
quomodo audebit orationem deducere ad altare, qua erubescente et ipse
suffunditur sanctus minister? [4] Etenim
est prophetica uox ueteris testamenti: Sancti eritis, quia et deus sanctus, et
rursus: Cum sancto sanctificaberis, et cum uiro innocenti innocens eris et
cum electo electus. Debemus enim ita ingredi in disciplina domini ut dignum
est, non secundum carnis squalentes concupiscentias. [5] Ita
enim et apostolus dicit quod sapere secundum carnem mors sit, secundum spiritum
uero sapere uita aeterna sit in Christo Iesu domino nostro. Item per sanctam
prophetidem Priscam ita euangelizatur, quod sanctus minister sanctimoniam
nouerit ministrare. 'Purificantia enim concordat, ait, et uisiones uident, et
ponentes faciem deorsum etiam uoces audiunt manifestas, tam salutares quam et
occultas.' [6] Si haec obtusio, etiam
cum in unis nuptiis res carnis exercetur, spiritum sanctum auertit, quanto
magis, cum in secundo matrimonio agitur?
|