XII. [1] Scio
quibus causationibus coloremus insatiabilem carnis cupiditatem. Praetendimus
necessitates adminiculorum: domum administrandam, familiam regendam, loculos,
claues custodiendas, lanificium dispensandum, uictum procurandum, curas
comminuendas. Scilicet solis maritorum domibus bene est. Perierunt caelibum
familiae, res spadonum, fortunae militum aut peregrinantium sine uxoribus. Non enim nos et milites sumus, eo quidem
maioris disciplinae, quanto tanti imperatoris? Non et nos peregrinantes in isto
saeculo sumus? Cur autem ita dispositus es, o Christiane, ut sine uxore non
possis? [2] Nunc et consors onerum
domesticorum necessaria est? Habe aliquam uxorem spiritalem. Assume de uiduis
fide pulchram, paupertate dotatam, aetate signatam: bonas nuptias feceris.
Huiusmodi uxores etiam plures haberi deo gratum est. [3] Sed
posteritatem recogitant Christiani, quibus crastinum non est? Haeredes dei
seruus desiderabit, qui semetipsum de saeculo exhereditauit? Et ideo quis
repetat matrimonium, si de pristino non habeat liberos? Habebit itaque hoc
primum bonum, ut diutius uelit uiuere, ipso apostolo festinante ad dominum?
Certe expeditissimus in persecutionibus, constantissimus in martyriis,
promptissimus in communicationibus rerum, temperantissimus in acquisitionibus,
postremo securus morietur, relictis filiis, forsitan qui illi parentent. [4] Numquid ergo huiusmodi et rei publicae
prospectu aguntur? ne ciuitates deficiant, si suboles non exerceantur, ne legis
iura, ne commercia delabantur, ne templa derelinquantur, ne non sint qui
acclament 'Christianis leonem!' Haec enim audire desiderant qui filios
quaerunt. [5] Sufficiat ad consilium
uiduitatis uel ista, praecipue apud nos, importunitas liberorum, ad quos
suscipiendos legibus compelluntur homines, quia sapiens quisque numquam libens
filios desiderasset. Quid ergo facies, si nouam uxorem de tua conscientia
impleueris? dissoluas medicaminibus conceptum? Puto nobis magis non
licere nascentem nocere quam et natum. Sed fortasse illo tempore praegnantis
uxoris remedium tantae sollicitudini a deo petere audebis, quod in te positum
recusasti? [6] Aliqua, opinor, sterilis
prospicietur, iam uel frigidioris aetatis. Satis consulte et imprimis
fideliter. Nullam enim credidimus deo uolente sterilem aut anum enixam. Quod
adeo magis euenire potest, si quis praesumptione huius prouidentiae suae dei
aemulationem prouocarit. Scimus denique quendam ex fratribus, cum propter
filiam suam secundo matrimonio sterilem captasset uxorem, tam iterum patrem
factum quam et iterum maritum.
|