XIII. [1] Ad
hanc meam cohortationem, frater dilectissime, accedunt etiam saecularia
exempla, quae saepe nobis etiam in testimonio posita sunt, cum quid bonum et
deo placitum ab extraneis quoque agnoscitur et testimonio honoratur. Denique
monogamia apud ethnicos ita in summo honore est, ut et uirginibus legitime
nubentibus uniuira pronuba adhibeatur; et si auspicii causa, utique boni
auspicii est; item, ut in quibusdam sollemnibus et officiis prior sit uniuirae
locus. Certe Flaminica non
nisi uniuira est; quae et Flaminis lex est. Nam quod ipsi Pontifici
Maximo iterare matrimonium non licet utique monogamiae gloria est. [2] Cum autem dei sacramenta satanas affectat,
prouocatio est nostra, immo suffusio, si pigri simus ad continentiam deo
exhibendam, quam diabolo quidam praestant, nunc uirginitate, nunc uiduitate
perpetua. Nouimus uirgines Vestae,
et lunonis apud Achaiae oppidum, et Apollinis apud Delphos, et Mineruae et
Dianae quibusdam locis. Nouimus et continentes uiros, et quidem tauri illius
Aegyptii antistites: feminas uero Cereri Africanae, cui etiam sponte abdicato
matrimonio assenescunt, auersantes exinde contactum masculorum usque ad oscula
filiorum. Inuenit scilicet diabolus post luxuriam etiam castitatem perditricem,
quo magis reus sit Christianus qui castitatem recusauerit conseruatricem. [3] Erunt nobis in testimonium et feminae
quaedam saeculares ob uniuiratus obstinationem famam consecutae; aliqua Dido,
quae profuga in alieno solo, ubi nuptias regis ultro optasse debuerat, ne tamen
secundas experiretur, maluit e contrario uri quam nubere; uel illa Lucretia,
quae etsi semel per uim et inuita alium uirum passa est, sanguine suo maculatam
carnem abluit, ne uiueret iam non sibi uniuira. Plura exempla curiosius de
nostris inuenias, et quidem alteris potiora, quanto maius est uiuere in
castitate quam pro ea mori. Facilius animam ponas quia bonum amiseris, quam
uiuendo serues ob quod emori malis. 4. Quanti igitur et quantae in
ecclesiasticis ordinibus de continentia censentur, qui deo nubere maluerunt,
qui carnis suae honorem restituere, quique se iam illius aeui filios
dicauerunt, occidentes in se concupiscentiam libidinis, et totum illud quod
intra paradisum non potuit admitti! Vnde praesumendum est hos qui intra
paradisum recipi uolent tandem debere cessare ab ea re a qua paradisus intactus
est.
|