Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Petrus Alphonsus Disciplina clericalis IntraText CT - Text |
De libris non credendis.
Philosophus castigavit filium suum dicens: Quicquid inveneris, legas, sed non credas quicquid legeris. Ad haec discipulus: Credo hoc esse: non est verum quicquid est in libris. Nam simile huic iam legi in libris et proverbiis philosophorum: Multae sunt arbores, sed non omnes faciunt fructum; multi fructus, sed non omnes comestibiles.
Castigavit Arabs filium suum dicens: Fili, ne dimittas pro futuris praesentia, ne forsan perdas utrumque, sicut evenit lupo de bobus promissis a rustico. [p. 32]