Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Petrus Alphonsus Disciplina clericalis IntraText CT - Text |
XXXIII. Exemplum de aurea Alexandri sepultura.
Item dictum est de Alexandro quod sepultura eius foret aurea et in pervio omnibus atrio posita. Ad quam plurimi convenerunt philosophi, de quibus unus ait:
Alexander ex auro fecit thesaurum: nunc e converso aurum de eo facit thesaurum.
Alius: Heri totus non sufficiebat ei mundus: hodie quatuor solae sufficiunt ei ulnae.
[p. 45] Alius: Heri populo imperavit: hodie populus imperat illi.
Alius: Heri multos potuit a morte liberare: hodie nec eius iacula valuit devitare.
Alius: Heri ducebat exercitus: hodie ab illis ducitur sepulturae.
Alius: Heri terram premebat: hodie eadem premitur ipse.
Alius: Heri gentes eum timebant: hodie vilem eum deputant.
Alius: Heri amicos habuit et inimicos: hodie habet omnes aequales.
Sed de triginta duobus philosophis circumstantibus quid quisque de potentissimo rege dixerit, memoriae longum est reducere.