Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Petrus Alphonsus Disciplina clericalis IntraText CT - Text |
De silentio.
Discipulus magistro: Quomodo habendo me inter sapientes discipulos computabor? Magister: Serva silentium, donec sit tibi loqui necessarium. Ait enim philosophus: Silentium est signum sapientiae, et loquacitas est signum stultitiae. – Alius: Ne festines respondere donec fuerit finis interrogationis, nec quaestionem in conventu factam solvere temptes, cum sapientiorem te ibi esse prospexeris, nec quaestioni alii cuiquam factae respondeas, nec laudem appetas pro re tibi incognita. Philosophus enim dicit: Qui de re sibi ignota laudem appetit, illum mendacem probatio reddit. – Alius: Adquiesce veritati sive a te prolatae sive tibi obiectae. – Alius: Ne glorieris in sapientibus verbis tuis, quia prout philosophus testatur: Qui in suis verbis sapientibus gloriatur, stultus esse comprobatur. – Haec omnia faciens connumeraberis inter discipulos sapienciae atque prudentiae.
Philosophus dicit: Qui prudenter inquirere voluerit solutionem prudenter intelliget.
Alius: Quicumque erubuerit sapientiam ab aliis investigare, magis erubescet eandem a semetipso inquiri.
Alius: Qui brevi tempore pro pudore disciplinam non patitur, omni tempore in pudore insipientiae permanebit.
Alius: Non omnis qui sapiens dicitur sapiens est, sed qui discit et retinet sapientiam.
Alius: Qui in doctrina defecerit, parum generositas sua ei proderit. Dogmate indiget nobilitas, sapientia vero experientia.
Alius: In quo sua desinit nobilitas, avorum nobilitatem haut congrue reservat.
Alius: Nobilitas a me procedens est mihi cordi plus quam quae patrum procedit nobilitate. [p. 9]