XXXV. AD CARPOCRATIS
OPINIONEM. [1] Sed non tibi soli
metempsychosis hanc fabulam instruxit: inde etiam Carpocrates utitur, pariter
magus, pariter fornicarius, etsi Helena minus. Quidni? cum propter omnimodam
diuinae et humanae disciplinae euersionem constituendam recorporari animas
asseuerauerit; nulli enim uitam istam rato fieri, nisi uniuersis quae
arguunt eam expunctis, quia non natura quid malum habeatur, sed opinione.
Itaque metempsychosin necessarie imminere, si non in primo quoque uitae huius
commeatu omnibus inlicitis satisfiat (scilicet facinora tributa sunt uitae!),
ceterum totiens animam reuocari habere quotiens minus quid intulerit,
reliquatricem delictorum, donec exsoluat nouissimum quadrantem detrusa
identidem in carcerem corporis. [2] Huc
enim temperat totam illam allegorian domini certis interpretationibus
relucentem et primo quidem simpliciter intellegendam. Nam et ethnicus homo
aduersarius noster est, incedens in eadem uia uitae communis. Ceterum
oportebat nos de mundo exire, si cum illis conuersari non liceret. Huic ergo
boni animi praestes iubet (diligite enim inimicos uestros, inquit, et orate pro
maledicentibus uos), ne aliquo commercio negotiorum iniuria prouocatus
abstrahat te ad suum iudicem, et ad custodiam delegatus ad exsolutionem totius
debiti arteris. [3] Tum si in diabolum
transfertur aduersarii mentio ex obseruatione comitante, cum illo quoque
moneris eam inire concordiam quae deputetur ex fidei conuentione; pactus es
enim renuntiasse ipsi et pompae et angelis eius. Conuenit inter uos de isto.
Haec erit amicitia obseruatione sponsionis, ne quid eius postea resumas ex his
quae eierasti, quae illi reddidisti, ne te ut fraudatorem, ut pacti transgressorem
iudici deo obiciat, sicut eum legimus alibi sanctorum criminatorem et de ipso
etiam nomine diaboli delatorem, et iudex te tradat angelo exsecutionis, et ille
te in carcerem mandet infernum, unde non dimittaris nisi modico quoque delicto
mora resurrectionis expenso. Quid
his sensibus aptius? Quid his interpretationibus uerius? [4] Ceterum
ad Carpocraten: si omnium facinorum debitrix anima est, quis erit
inimicus et aduersarius eius intellegendus? Credo, mens melior, quae illam in
aliquid innocentiae inpegerit adigendam rursus ac rursus in corpus, donec in
nullo rea deprehendatur bonae uitae. Hoc est ex malis fructibus bonam arborem
intellegi, id est, ex pessimis praeceptis doctrinam ueritatis agnosci. [5] Spero huiusmodi haereticos Heliae quoque
inuadere exemplum, tamquam in Iohanne sic repraesentati, ut metempsychosi
patrocinetur pronuntiatio domini: Helias iam uenit, et non cognouerunt eum, et
alibi: et si uultis audire, hic est Helias, qui uenturus est. Numquid ergo et
Iudaei ex opinione Pythagorica consulebant Iohannem: tu es Helias? et non ex
praedicatione diuina: et ecce mittam uobis Helian Thesbiten? [6] Sed
enim metempsychosis illorum reuocatio est animae iam pridem morte functae et in
aliud corpus iteratae, (6) Helias autem non ex decessione uitae, sed ex
translatione uenturus est, nec corpori restituendus, de quo non est exemptus,
sed mundo reddendus, de quo est translatus, non ex postliminio uitae, sed ex
supplemento prophetiae, idem et ipse, et sui nominis et sui hominis. Sed
quomodo Helias Johannes? Habes angeli uocem: et ipse, inquit, praecedet coram
populo in uirtute et in spiritu Heliae, non in anima eius nec in carne. Hae
enim substantiae sui cuiusque sunt hominis, spiritus uero et uirtus extrinsecus
conferuntur ex dei gratia; ita et transferri in alteram possunt ex dei
uoluntate, ut factum est retro de Mosei spiritu.
|