XXXVI. DE SEXU ANIMAE ET CARNIS PARITER
ORIENTE. [1] In has quaestiones
inde, opinor, excessimus quo nunc reuertendum est. Constitueramus animam in
ipso et ex ipso seri homine et unum esse a primordio semen, sicut et
carnis, in totum generis examen, propter aemulas scilicet opiniones
philosophorum et haereticorum et illum sermonem Platonis ueternosum. Nunc ordinem
sequentium exinde tractatuum teximus. [2] Anima
in utero seminata pariter cum carne pariter cum ipsa sortitur et sexum, ita
pariter, ut in causa sexus neutra substantia teneatur. Si enim in seminibus
utriusque substantiae aliquam intercapedinem eorum conceptus admitteret, ut aut
caro aut anima prior seminaretur, esset etiam sexus proprietatem alteri
substantiae adscribere per temporalem intercapedinem seminum, ut aut caro
animae aut anima carni insculperet sexum, [3] quoniam
et Apelles, non pictor, sed haereticus, ante corpora constituens animas uiriles
ac muliebres, sicut a Philumena didicit, utique carnem ut posteriorem ab anima
facit accipere sexum. Et qui animam post partum carni superducunt utique ante
formatae, marem aut feminam de carne sexum praeiudicant animae. [4] Vtriusque autem substantiae indiscreta
semina et unita suffusio eorum communem subeunt generis euentum, qua lineas
duxerit quaecumque illa est ratio naturae. Certe et hic se primordiorum forma
testatur, cum masculus temperius effingitur (prior enim Adam), femina aliquanto
serius (posterior enim Eua). Ita diu caro informis est, qualis ex Adae
latere decerpta est, animal tamen et ipsa iam, quia et illam tunc Adae
portionem animam agnoscam. Ceterum et ipsam dei afflatus animasset, si non ut
carnis, ita et animae ex Adam tradux fuisset in femina.
|