XXXVII. DE
AETATE ANIMAE. [1] Omnem autem
hominis in utero serendi struendi fingendi paraturam aliqua utique
potestas diuinae uoluntatis ministra modulatur, quamcumque illam rationem
agitare sortita. Haec aestimando etiam superstitio Romana deam finxit Alemonam
alendi in utero fetus et Nonam et Decimam a sollicitioribus mensibus et
Partulam, quae partum gubernet, et Lucinam, quae producat in lucem. Nos officia
diuina angelos credimus. [2] Ex eo
igitur fetus in utero homo, a quo forma completa est. Nam et Mosei lex tunc
aborsus reum talionibus iudicat, cum iam hominis est causa, cum iam illi uitae
et mortis status deputatur, cum et fato iam inscribitur, etsi adhuc in matre
uiuendo cum matre plurimum communicat sortem. [3] Dicam
aliquid et de temporibus animae nascentis, ut ordinem decurram. Legitima
natiuitas ferme decimi mensis ingressus est. Qui numeros ratiocinantur, et decurialem numerum ut exinde reliquorum
parentem colunt, denique perfectorem natiuitatis humanae. [4] Ego ad deum potius argumentabor hunc modum
temporis, ut decem menses decalogo magis inaugurent hominem, ut tanto temporis
numero nascamur quanto disciplinae numero renascimur. Sed et cum septimo mense
natiuitas plena est facilius quam octauo, honorem sabbati agnoscam, ut quo die
dedicata est dei conditio, eo mense interdum producatur dei imago. Concessum
est properare natiuitati et tamen idonee occurrere in hebdomadem, in auspicia
resurrectionis et requietis et regni. Ideo ogdoas nos non creat; tunc enim
nuptiae non erunt. [5] Societatem carnis
atque animae iamdudum commendauimus a congregatione seminum ipsorum usque ad
figmenti perfectionem; perinde nunc et a natiuitate defendimus, inprimis quod
simul crescunt, sed diuisa ratione pro generum condicione, caro modulo,
anima ingenio, caro habitu, anima sensu. Ceterum animam substantia crescere
negandum est, ne etiam decrescere substantia dicatur atque ita et defectura
credatur; sed uis eius, in qua naturalia peculia consita retinentur, saluo
substantiae modulo, quo a primordio inflata est, paulatim cum carne producitur.
[6] Constitue certum pondus auri uel
argenti, rudem adhuc massam: collectus habitus est illi et futuro interim
minor, tamen continens intra lineam moduli totum quod natura est auri uel
argenti. Dehinc cum in laminam massa laxatur, maior efficitur initio suo per
dilatationem ponderis certi, non per adiectionem, dum extenditur, non, dum
augetur; etsi sic quoque augetur, dum extenditur: licet enim habitu augeri, cum
statu non licet. [7] Tunc et splendor
ipse prouehitur auri uel argenti, qui fuerat quidem et in massa, sed obscurior,
non tamen nullus. Tunc et alii atque alii habitus accedunt pro facilitate
materiae, qua duxerit eam qui aget, nihil conferens modulo nisi effigiem. Ita
et animae crementa reputanda, non substantiua, sed prouocatiua.
|