XXXVIII. DE
CIBIS QVOMODO AD ANIMAM PERTINEANT. [1] Quamquam
autem et retro praestruxerimus, omnia naturalia animae ipsi substantiae inesse
pertinentia ad sensum et intellectum ex ingenito animae censu, sed paulatim
per aetatis spatia procedere et uarie per accidentia euadere pro artibus,
pro institutis, pro locis, pro dominatricibus potestatibus, quod tamen faciat
ad carnis animaeque propositam nunc societatem, pubertatem quoque animalem cum
carnali dicimus conuenire pariterque et illam suggestu sensuum et istam
processu membrorum exsurgere a quarto decimo fere anno, non quia Asclepiades
inde sapientiam supputat, nec quia iura ciuilia abhinc agendis rebus
attemperant, sed quoniam et haec a primordio ratio est. [2] Si
enim Adam et Eua ex agnitione boni et mali pudenda tegere senserunt, ex quo id
ipsum sentimus, agnitionem boni et mali profitemur. Ab his autem annis et
suffusior et uestitior sexus est, et concupiscentia oculis arbitris utitur et
communicat placitum et intellegit quae sint et fines suos ad instar ficulneae
contagionis prurigine accingit et hominem de paradiso integritatis educit,
exinde scabida etiam in ceteras culpas et delinquendi non naturales, cum iam
non ex instituto naturae, sed ex uitio. [3] Ceterum
proprie naturalis concupiscentia unica est alimentorum solummodo, quam deus et
in primordio contulit: ex omni ligno, inquit, edetis, et secundae post diluuium
geniturae supermensus est: ecce dedi uobis omnia in escam tamquam olera faeni,
prospectam non tam animae quam carni, etsi propter animam. Auferenda est enim
argumentatoris occasio, qui quod anima desiderare uideatur alimenta, hinc
quoque mortalem eam intellegi cupit, quae cibis sustineatur, denique derogatis
eis euigescat, postremo subtractis intercidat. [4] Porro
non solum proponendum est quisnam ea desideret, sed et cui; et si propter se,
sed et cur et quando et quonam usque; tum quod aliud natura desideret,
aliud necessitate, aliud secundum proprietatem, aliud in causam. Desiderabit
igitur cibos anima sibi quidem ex causa necessitatis, carni uero ex natura
proprietatis. Certe enim domus animae caro est, et inquilinus carnis
anima. [5] Desiderabit itaque
inquilinus ex causa et necessitate huius nominis profutura domui toto
inquilinatus sui tempore, non ut ipse substruendus nec ut ipse loricandus nec
ut ipse tibicinandus, sed tantummodo continendus, quia non aliter contineri
possit quam domo fulta. [6] Alioquin
licebit animae dilapsa domo ex destitutione priorum subsidiorum incolumi abire,
habenti sua firmamenta et propriae condicionis alimenta, immortalitatem
rationalitatem sensualitatem intellectualitatem arbitrii libertatem.
|