XXXIX. [1] Quae
omnia natiuitus animae conlata idem, qui in primordio inuidit, nunc quoque
obumbrat atque deprauat, quominus aut ultro prospiciantur aut qua oportet
administrentur. [NVLLAM FERE ANIMAM SINE DAEMONIO ESSE.] Cui enim
hominum non adhaerebit spiritus nequam ab ipsa etiam ianua natiuitatis animas
aucupabundus, uel qua inuitatus tota illa puerperii superstitione? [2] Ita omnes idololatria obstetrice
nascuntur, dum ipsi adhuc uteri infulis apud idola confectis redimiti genimina
sua daemoniorum candidata profitentur, dum in partu Lucinae et Dianae eiulatur,
dum per totam hebdomadem Iunoni mensa proponitur, dum ultima die Fata Scribunda
aduocantur, dum prima etiam constitutio infantis super terram Statinae deae
sacrum est. [3] Quis non exinde aut
totum filii caput reatui uouet aut aliquem excipit crinem aut totum nouacula
prosecat aut sacrificio obligat aut sacro obsignat, pro gentica, pro auita, pro
publica aut priuata deuotione? Sic
igitur et Socraten puerum adhuc spiritus daemonicus inuenit; sic et omnibus
genii deputantur, quod daemonum nomen est. Adeo nulla ferme natiuitas
munda est, utique ethnicorum. [4] Hinc
enim et apostolus ex sanctificato alterutro sexu sanctos procreari ait, tam ex
seminis praerogatiua quam ex institutionis disciplina. Ceterum, inquit, immundi
nascerentur, quasi designatos tamen sanctitatis ac per hoc etiam salutis
intellegi uolens fidelium filios, ut huius spei pignore matrimoniis, quae
retinenda censuerat, patrocinaretur. Alioquin meminerat dominicae definitionis:
nisi quis nascetur ex aqua et spiritu, non inibit in regnum dei, id est, non
erit sanctus.
|