XL. QVOMODO CARO PECCATRIX
DICATVR. [1] Ita omnis anima eo
usque in Adam censetur, donec in Christo recenseatur, tamdiu immunda, quamdiu
recenseatur, peccatrix autem, quia immunda, recipiens ignominiam et carnis ex
societate. [2] Nam etsi caro peccatrix,
secundum quam incedere prohibemur, cuius opera damnantur concupiscentis
aduersus spiritum, ob quam carnales notantur, non tamen suo nomine caro
infamis. Neque enim de proprio sapit quid aut sentit ad suadendam uel
imperandam peccatelam. Quidni? quae ministerium est, et ministerium non quale
seruus uel minor amicus, animalia nomina, sed quale calix uel quid aliud
eiusmodi corpus, non anima. Nam et calix ministerium sitientis est; nisi tamen
qui sitit calicem sibi accommodarit, nihil calix ministrabit. [3] Adeo nulla proprietas hominis in choico,
nec ita caro homo tamquam alia uis animae et alia persona, sed res est alterius
plane substantiae et alterius condicionis, addicta tamen animae ut
suppellex, ut instrumentum in officia uitae. Caro igitur increpatur in
scripturis, quia nihil anima sine carne in operatione libidinis gulae
uinulentiae saeuitiae idololatriae ceterisque carnalibus non sensibus, sed
effectibus. [4] Denique sensus delictorum
etiam sine effectibus imputari solent animae. Qui uiderit ad
concupiscentiam, iam adulterauit in corde. Ceterum quid caro sine anima perinde
in operatione probitatis iustitiae tolerantiae pudicitiae? Porro quale est, ut
cui nec bona documenta propria subscribas, ei crimina adpingas? Sed ea per quam
delinquitur conuenitur, ut illa a qua delinquitur oneretur, etiam in ministerii
accusationem. Grauior inuidia est in praesidem, cum officia pulsantur; plus
caeditur qui iubet, quando nec qui obsequitur excusatur.
|