XLII. DE MORTE. [1] De morte iam superest, ut illic materia
ponat, ubi ipsa anima consummat. Quamquam Epicurus uulgari satis opinione
negarit mortem ad nos pertinere. Quod enim dissoluitur, inquit, sensu caret;
quod sensu caret, nihil ad nos. Dissoluitur
autem et caret sensu non ipsa mors, sed homo qui eam patitur. At ille ei dedit
passionem, cuius est actio. Quodsi hominis est pati mortem dissolutricem
corporis et peremptricem sensus, quam ineptum, ut tanta uis ad hominem non
pertinere dicatur! [2] Multo coactius
Seneca post mortem, ait, omnia finiuntur, etiam ipsa. Hoc si ita est, iam et
mors ad semetipsam pertinebit, si et ipsa finitur; eo magis ad hominem, in quo
inter omnia finiendo et ipsa finitur. Mors nihil ad nos, ergo et uita
nihil ad nos. Si enim quo dissoluimur praeter nos, etiam quo compingimur extra
nos. Si ademptio sensus nihil
ad nos, nec adeptio sensus quicquam ad nos. [3] Sed
mortem quoque interimat qui et animam; a nobis ut de postuma uita et de alia
prouincia animae, ita de morte tractabitur, ad quam uel ipsi pertinemus, si ad
nos illa non pertinet. Denique
nec speculum eius somnus aliena materia est.
|