XLIII. DE SOMNO. [1] De somno prius
disputemus, post, mortem qualiter anima decurrat. Non utique extranaturale est
somnus, ut quibusdam philosophis placet, cum ex his eum deputant causis quae
praeter naturam haberi uidentur. [2] Stoici
somnum resolutionem sensualis uigoris affirmant, Epicurei deminutionem spiritus
animalis, Anaxagoras cum Xenophane defetiscentiam, Empedocles et Parmenides
refrigerationem, Strato segregationem consati spiritus, Democritus indigentiam
spiritus, Aristoteles marcorem circumcordialis caloris. Ego me nunquam
ita dormisse praesumo, ut ex his aliquid agnoscam. Neque enim credendum est
defetiscentiam esse somnum, contrarium potius defetiscentiae, quam scilicet
tollit, siquidem homo somno magis reficitur quam fatigatur. Porro nec semper ex
fatigatione concipitur somnus, et tamen cum ex illa est, illa iam non est. [3] Sed nec refrigescentiam admittam aut
marcorem aliquem caloris, cum adeo corpora somno concalescant et dispensatio
ciborum per somnum non facile procederet calore properabili et rigore
tardabili, si somno refrigeraremur. Plus est, quod etiam sudor digestionis aestuantis est index. Denique
concoquere dicimur, quod caloris, non frigoris operatio est. [4] Perinde
deminutionem animalis spiritus aut indigentiam spiritus aut segregationem
consati spiritus immortalitas animae non sinit credi. Perit anima, si
minoratur. [5] Superest, si forte, cum
Stoicis resolutionem sensualis uigoris somnum determinemus, quia corporis
solius quietem procuret, non et animae. Animam enim ut semper mobilem et semper
exercitam nunquam succidere quieti, alienae scilicet a statu immortalitatis;
nihil enim immortale finem operis sui admittit, somnus autem finis est operis.
Denique corpori, cui mortalitas competit, ei soli quies finem operis
adulatur. [6] Qui ergo de somni
naturalitate dubitabit, habet quidem dialecticos in dubium deducentes totam
naturalium et extranaturalium discretionem, ut et quae putauerit citra naturam
esse naturae uindicari sciat posse, a qua ita esse sortita sunt, ut citra eam
haberi uideantur, et utique aut natura omnia aut nulla natura; apud nos autem
id poterit audiri quod dei contemplatio suggerit, auctoris omnium de quibus
quaeritur. [7] Credimus enim, si quid
est natura, rationale aliquod opus dei esse. Porro somnum ratio praeit, tam
aptum, tam utilem, tam necessarium, ut absque illo nulla anima sufficiat,
recreatorem corporum, redintegratorem uirium, probatorem ualetudinum, pacatorem
operum, medicum laborum, cui legitime fruendo dies cedit, nox legem facit
auferens rerum etiam colorem. Quodsi uitale salutare auxiliare somnus, nihil
eiusmodi non rationale, nihil non naturale, quod rationale. [8] Sic
et medici omne contrarium uitali salutari auxiliari extra naturales cardines
relegant. Nam et aemulas somno ualetudines, phreneticam atque cardiacam,
praeter naturam iudicando naturalem somnum praeiudicauenint; etiam in lethargo
non naturalem notantes testimonio naturali respondent, cum in suo temperamento
est. Omnis enim natura aut defraudatione aut enormitate rescinditur,
proprietate mensurae conseruatur. Ita naturale erit statu, quod non naturale
effici potest decessu uel excessu. [9] Quid,
si et esum et potum de naturae sortibus eximas? Nam et in his plurima somni
praeparatura est. Certe his a primordio naturae suae homo inbutus est. Si apud
deum discas, ille fons generis, Adam, ante ebibit soporem quam sitiit quietem,
ante dormiit quam laborauit, immo quam et edit, immo quam et profatus
est, ut uideant naturalem indicem somnum omnibus naturalibus
principaliorem. [10] Inde deducimur etiam imaginem mortis iam tunc eum recensere. Si
enim Adam de Christo figuram dabat, somnus Adae mors erat Christi dormituri in
mortem, ut de iniuria perinde lateris eius uera mater uiuentium figuraretur
ecclesia. Ideo et somnus tam salutaris, tam rationalis etiam in publicae et
communis iam mortis effingitur exemplar. [11] Voluit
enim deus, et alias nihil sine exemplaribus in sua dispositione molitus,
paradigmate Platonico plenius humani uel maxime initii ac finis lineas cotidie
agere nobiscum, manum porrigens fidei facilius adiuuandae per imagines et
parabolas sicut sermonum, ita et rerum. Proponit igitur tibi corpus amica ui
soporis elisum, blanda quietis necessitate prostratum, immobile situ, quale
ante uitam iacuit et quale post uitam iacebit, ut testationem plasticae et
sepulturae, expectans animam quasi nondum conlatam et quasi iam ereptam. [12] Sed et illa sic patitur, ut alibi agere
uideatur, dissimulatione praesentiae futuram absentiam ediscens (de Hermotimo
sciemus), et tamen interim somniat: unde tunc somnia? Nec quiescit nec
ignauescit omnino nec naturam immortalitatis seruam soporis addicit. Probat se
mobilem semper; terra mari peregrinatur negotiatur agitatur laborat ludit dolet
gaudet, licita atque inlicita persequitur, ostendit quod sine corpore etiam
plurimum possit, quod et suis instructa sit membris, sed nihilominus
necessitatem habeat rursus corporis agitandi. Ita cum euigilauerit corpus, redditum officiis
eius resurrectionem mortuorum tibi affirmat. Haec erit somni et ratio
naturalis et natura rationalis. Etiam per imaginem mortis fidem initiaris, spem
meditaris, discis mori et uiuere, discis uigilare, dum dormis.
|