XLV. DE SOMNIS. [1] Tenemur hic de somniis quoque Christianam
sententiam expromere, ut de accidentibus somni et non modicis iactationibus
animae, quam ediximus negotiosam et exercitam semper ex perpetuitate
motationis, quod diuinitatis et immortalitatis est ratio. Igitur cum
quies corporibus euenit, quorum solacium proprium est, uacans illa a solacio
alieno non quiescit et, si caret opera membrorum corporalium, suis utitur. [2] Concipe gladiatorem sine armis uel aurigam
sine curriculis, gesticulantes omnem habitum artis suae atque conatum:
pugnatur, certatur, sed uacua iactatio est. Nihilominus tamen fieri uidentur
quae fieri tamen non uidentur; actu enim fiunt, effectu uero non fiunt. [3] Hanc uim ecstasin dicimus,
excessum sensus et amentiae instar. Sic et in primordio somnus cum ecstasi
dedicatus: et misit deus ecstasin in Adam et dormiit. Somnus enim corpori
prouenit in quietem, ecstasis animae accessit aduersus quietem, et inde iam
forma somnum ecstasi miscens et natura de forma. [4] Denique
et oblectamur et contristamur et conterremur in somniis, quam affecte et anxie,
passibiliter, cum in nullo permoueremur, a uacuis scilicet imaginibus, si
compotes somniaremus. Denique et bona facta gratuita sunt in somnis et delicta
secura; non magis enim ob stupri uisionem damnabimur quam ob martyrii
coronabimur. [5] Et quomodo,
inquis, memor est somniorum anima, scilicet quam compotem esse non licet? Hoc
erit proprietas amentiae huius, quia non fit ex corruptela bonae
ualetudinis, sed ex ratione naturae; nec enim exterminat, sed auocat mentem.
Aliud est concutere, aliud mouere, aliud euertere, aliud agitare. [6] Igitur quod memoria suppetit, sanitas
mentis est; quod sanitas mentis salua memoria stupet, amentiae genus est.
Ideoque non dicimur furere, sed somniare; ideo et prudentes, si quando, sumus.
Sapere enim nostnim licet obumbretur, non tamen extinguitur, nisi quod et ipsum
potest uideri uacare tunc, ecstasin autem hoc quoque operari de suo
proprio, ut sic nobis sapientiae imagines inferat, quemadmodum et erroris.
|