XLVI. [1] Ecce
rursus urgemur etiam de ipsorum somniorum retractatu quibus anima iactatur
exprimere. Et quando perueniemus ad mortem? Et hic dixerim: cum deus dederit; nullae longae
morae eius quod eueniet. [2] Vana in
totum somnia Epicurus iudicauit liberans a negotiis diuinitatem et dissoluens
ordinem rerum et in passiuitate omnia spargens, ut euentui exposita et
fortuita. Porro si ita est, ergo erit aliquis et ueritatis euentus, quia
non capit solam eam euentui omnibus debito eximi. Homerus duas portas diuisit somniis, corneam
ueritatis, fallaciae eburneam; respicere est enim, inquiunt, per cornu, ebur
autem caecum est. [3] Aristoteles
maiorem partem mendacio reputans agnoscit et uerum. Telmessenses nulla somnia
euacuant, imbecillitatem coniectationis incusant. Quis autem tam extraneus
humanitatis, ut non aliquam aliquando uisionem fidelem senserit? Pauca
de insignioribus perstringens Epicuro pudorem imperabo. [4] Astyages
Medorum regnator quod filiae Mandanae adhuc uirginis uesicam in diluuionem
Asiae fluxisse somnio uiderit, Herodotus refert; item anno post nuptias
eius ex isdem locis uitem exortam toti Asiae incubasse. Hoc etiam Charon
Lampsacenus Herodoto prior tradit. Qui filium eius tanto operi interpretati
sunt, non fefellerunt, siquidem Asiam Cyrus et mersit et pressit. [5] Philippus Macedo nondum pater Olympiadis
uxoris naturam obsignasse uiderat anulo: leo erat signum; crediderat praeclusam
genituram, opinor, quia leo semel pater est. Aristodemus uel Aristophon
coniectans immo nihil uacuum obsignari, filium, et quidem maximi impetus, portendi.
Alexandrum qui sciunt, leonem anuli recognoscunt. Ephorus scribit. [6] Sed et Dionysii Siciliae tyrannidem
Himeraea quaedam somniauit. Heraclides
prodidit. Et Seleuco regnum Asiae Laodice mater nondum eum enixa praeuidit. Euphorion
pro mulgauit. Mithridaten quoque ex somnio Ponti potitum a Strabone cognosco,
et Baraliren Illyricum a Molossis usque Macedoniam ex somnio dominatum de
Callisthene disco. [7] Nouerunt et
Romani ueritatis huiusmodi somnia. Reformatorem imperii, puerulum adhuc et
priuatum loci, et Iulium Octauium tantum et sibi ignotum Marcus Tullius iam et
Augustum et ciuilium turbinum sepultorem de somnio norat. In Vitelliis
commentariis conditum est. [8] Nec haec
sola species erit summarum praedicatrix potestatum, sed et periculorum et
exitiorum: ut cum Caesar in praelio perduellium Bruti et Cassii Philippis
aeger, alias maius tamen discrimen ab hostibus relaturus, de Artorii uisione
destituto tabernaculo euadit; ut cum Polycrati Samio filia crucem prospicit de
solis unguine et lauacro Iouis. [9] Reuelantur
et honores et ingenia per quietem, praestantur et medellae, produntur et
furta, conferuntur et thesauri. Ciceronis denique dignitatem paruuli etiamnunc
gerula iam sua inspexerat. Cycnus
de sinu Socratis demulcens homines discipulus Plato est. Leonymus pyctes ab
Achille curatur in somniis. Coronam auream cum ex arce Athenae perdidissent,
Sophocles tragicus somniando redinuenit. Neoptolemus tragoedus apud Rhoeteum
Troiae sepulcrum Aiacis monitus in somnis ab ipso ruina liberat, et cum
lapidum senia deponit, diues inde auro redit. [10] Quanti
autem commentatores et affirmatores in hanc rem? Artemon Antiphon Strato
Philochorus Epicharmus Serapion Cratippus Dionysius Rhodius Hermippus, tota
saeculi litteratura. Solum, si forte, ridebo qui se existimauit
persuasurum, quod prior omnibus Saturnus somniarit, nisi si et prior omnibus
uixit. Aristoteles, ignosce ridenti. [11] Ceterum Epicharmus etiam summum apicem
inter diuinationes somniis extulit cum Philochoro Atheniensi. Nam et oraculis
hoc genus stipatus est orbis, ut Amphiarai apud Oropum, Amphilochi apud Mallum,
Sarpedonis in Troade, Trophonii in Boeotia, Mopsi in Cilicia, Hermionae in
Macedonia, Pasiphaae in Laconica. Cetera cum suis et originibus et ritibus et
relatoribus, cum omni deinceps historia somniorum, Hermippus Berytensis
quinione uoluminum satiatissime exhibebit. Sed et Stoici deum malunt
prouidentissimum humanae institutioni inter cetera praesidia diuinatricum
artium et disciplinarum somnia quoque magis indidisse, peculiare solacium
naturalis oraculi. [12] Haec quantum ad
fidem somniorum a nobis quoque consignandam et aliter interpretandam. Nam
de oraculis etiam ceteris, apud quae nemo dormitat, quid aliud pronuntiabimus
quam daemonicam esse rationem eorum spirituum qui iam tunc in ipsis hominibus
habitauerint uel memorias eorum affectauerint ad omnem malitiae suae scenam, in
ista aeque specie diuinitatem mentientes eademque industria etiam per beneficia
fallentes medicinarum et admonitionum, praenuntiationum, quo magis laedant
iuuando, dum per ea quae iuuant ab inquisitione uerae diuinitatis abducunt ex
insinuatione falsae? [13] Et utique non
clausa uis est nec sacrariorum circumscribitur terminis; uaga et peruolatica
et interim libera est. Quo nemo dubitauerit domus quoque daemoniis patere nec
tantum in adytis, sed in cubiculis homines imaginibus circumueniri.
|