XLVIII. [1] Certiora
et colatiora somniari affirmant sub extimis noctibus, quasi iam emergente
animarum uigore prodacto sopore. Ex temporibus autem anni uerno magis quieta,
quod aestas dissoluat animas et hiems quodammodo obduret et autumnus, temptator
alias ualetudinum, succis pomorum uinosissimis diluat. [2] Item
ex ipsius quietis situ, si neque resupina neque dextero latere decumbat neque
conresupinatis internis, quasi refusis loculis, statio sensuum fluitet aut
conpressa iecoris sagina <sedes turbata> sit mentis. Sed haec ingeniose
aestimari potius quam constanter probari putem, etsi Plato est qui ea
aestimauit; et fortassean casu procedant. Alioquin ex arbitrio erunt somnia, si
dirigi poterunt. [3] Nam quod et de
cibis distinguendis uel derogandis nunc praesumptio nunc superstitio
disciplinam somniis praescribit, examinandum est: superstitio, ut cum apud
oracula incubaturis ieiunium indicitur, ut castimoniam inducat, praesumptio, ut
cum Pythagorici ob hanc quoque speciem fabam respuunt onerosum et inflatui
pabulum. Atquin trina illa cum Daniele fraternitas legumine solo
contenti, ne regiis ferculis contaminarentur, praeter sapientiam reliquam
somniorum praecipue gratiam a deo redemerunt et impetrandorum et disserendorum.
[4] Ieiunus autem nescio an ego solus
plurimum ita somniem, ut me somniasse non sentiam. Nihil ergo sobrietas,
inquis, ad hanc partem? Immo tanto magis ad hanc, quantum et ad omnem; si et ad
superstitionem, multo amplius ad religionem. Sic enim et daemonia expostulant
eam a suis somniatoribus ad lenocinium scilicet diuinitatis, quia familiarem
dei norunt, quia et Daniel rursus trium hebdomadum statione aruit uictu,
sed ut deum inliceret humiliationis officiis, non ut animae somniaturae sensum
et sapientiam strueret, quasi non in ecstasi acturae. Ita non ad ecstasin
summouendam sobrietas proficiet, sed ad ipsam ecstasin commendandam, ut in deo
fiat.
|