XLIX. [1] Infantes qui non putant somniare, cum
omnia animae pro modo aetatis expungantur in uita, animaduertant succussus et
nutus et renidentias eorum per quietem, ut ex re comprehendant motus animae
somniantis facile per carnis teneritatem erumpere in superficiem. [2] Sed et quod Libyca gens Atlantes caeco
somno transigere dicuntur, animae utique natura taxantur. Porro aut Herodoto
fama mentita est nonnunquam in barbaros calumniosa aut magna uis eiusmodi
daemonum in illo climate dominatur. Si enim et Aristoteles heroem quendam
Sardiniae notat incubatores fani sui uisionibus priuantem, erit et hoc in daemonum
libidinibus, tam auferre somnia quam inferre, ut Neronis quoque seri
somniatoris et Thrasymedis insigne inde processerit. [3] Sed
et a deo deducimus somnia. Quid ergo nec a deo Atlantes somniarent, uel quia
nulla iam gens dei extranea est in omnem terram et in terminos orbis euangelio
coruscante? Num ergo aut fama mentita est Aristoteli aut daemonum adhuc ratio
est? Dum ne animae aliqua natura credatur immunis somniorum.
|