L. DE
MORTIS VI ET DE MENANDRO HAERETICO. [1] Satis de speculo mortis, id est de somno,
cum etiam de negotiis somni, id est de somniis; nunc ad originem huius
excessus, id est ad ordinem mortis, quia nec ipsam sine quaestionibus, licet
finem omnium quaestionum. [2] Publica
totius generis humani sententia mortem naturae debitum pronuntiamus. Hoc
stipulata est dei uox, hoc spopondit omne quod nascitur, ut iam hinc non
Epicuri stupor suffundatur negantis debitum istud ad nos pertinere, sed
haeretici magi Menandri Samaritani furor conspuatur dicentis mortem ad suos non
modo non pertinere, uerum nec peruenire: in hoc scilicet se a superna et arcana
potestate legatum, ut immortales et incorruptibiles et statim resurrectionis
compotes fiant, qui baptisma eius induerint. [3] Legimus
quidem pleraque aquarum genera miranda, sed aut ebriosos reddit Lyncestarum
uena uinosa aut lymphaticos efficit Colophonis scaturigo daemonica aut
Alexandrum occidit Nonacris Arcadiae uenenata. Fuit et Iudaeae lacus medicus ante Christum.
Plane Stygias paludes poeta tradidit mortem diluentes, sed et Thetis filium
planxit. Quamquam si et Menander in Stygem mergit, moriendum erit
nihilominus, ut ad Stygem uenias; apud inferos enim dicitur. [4] Quaenam
et ubinam ista felicitas aquarum, quas nec Iohannes baptizator praeministrauit
nec Christus ipse discipulis demonstrauit? Quod hoc Menandri balneum?
Comicum credo. Sed cur tam infrequens, tam occultum, quo paucissimi lauant?
Suspectam enim faciam tantam raritatem securissimi atque tutissimi sacramenti, apud
quod nec pro deo ipso mori lex est, cum contra omnes iam nationes ascendant in
montem domini et in aedem dei Iacob mortem per martyrium quoque flagitantis,
quam de Christo etiam suo exegit. Nec magiae tantum dabit quisquam, ut eximat
mortem aut repastinet uitis modo uitam aetate renouata. Hoc enim ne Medeae
quidem licuit in hominem, etsi licuit in ueruecem. [5] Translatus
est Enoch et Helias nec mors eorum reperta est, dilata scilicet; ceterum
morituri reseruantur, ut antichristum sanguine suo extinguant. Obiit et
Iohannes, quem in aduentum domini remansurum frustra fuerat spes. Fere enim
haereses ad nostra exempla prosiliunt inde sumentes praesidia quo pugnant. Postremo compendium est: ubi sunt
illi quos Menander ipse perfudit, quos in Stygem suam mersit? Apostoli perennes
ueniant, adsistant; uideat illos meus Thomas, audiat contrectet et credidit.
|