LI. NIHIL
ANIMAE IN CORPORE SVBREMANERE. [1] Opus
autem mortis in medio est, discretio corporis animaeque. Sed quidam ad
immortalitatem animae, quam quidem non a deo edocti infirme tuentur, ita
argumentation es emendicant, ut uelint credi etiam post mortem quasdam animas
adhaerere corporibus. [2] Ad hoc enim et
Plato, etsi quas uult animas ad caelum statim expedit, in Politia tamen
cuiusdam insepulti cadauer opponit longo tempore sine ulla labe prae
animae scilicet indiuiduitate seruatum. Ad hoc et Democritus crementa unguium
et comarum in sepulturis aliquanti temporis denotat. [3] Porro
et aeris qualitas corpori illi potuit tutela fuisse. Quid enim, si aridior aer
et solum salsius? Quid, si et ipsius corporis substantia exsuccior? Quid, si et
genus mortis ante iam corruptelae materias erogarat? Vngues autem cum exodia
neruorum sint, merito neruis resolutione porrectis prouectiores et cotidie
deficiente carne expelli uidentur. Comae quoque alimenta de cerebro, quod
aliquamdiu durare praestat secreta munitio. Denique in uiuentibus etiam pro
cerebri ubertate uel affluit capillago uel deserit. Habes medicos. [4] Sed nec modicum quid animae subsidere in
corpore est decessurum quandoque et ipsum, cum totam corporis scenam tempus
aboleuerit. Et hoc enim in opinione quorundam est; propterea nec ignibus
funerandum aiunt parcentes superfluo animae. Alia est autem ratio pietatis
istius, non reliquiis animae adulatrix, sed crudelitatis etiam corporis nomine
auersatrix, quod et ipsum homo non utique mereatur poenali exitu impendi. [5] Ceterum anima indiuisibilis, ut immortalis,
etiam mortem indiuisibilem exigit credi, non quasi immortali, sed quasi
indiuisibili animae indiuisibiliter accidentem. Diuidetur autem et mors, si et
anima, superfluo scilicet animae quandoque morituro; ita portio mortis cum
animae portione remanebit. [6] Nec
ignoro aliquod esse uestigium opinionis istius. De meo didici. Scio feminam
quandam uernaculam ecclesiae, forma et aetate integra functam, post unicum et
breue matrimonium cum in pace dormisset et morante adhuc sepultura
interim oratione presbyteri componeretur, ad primum halitum orationis manus a
lateribus dimotas in habitum supplicem conformasse rursumque condita pace situi
suo reddidisse. [7] Est et illa relatio
apud nostros, in coemeterio corpus corpori iuxta collocando spatium accessui
communicasse. Si et apud ethnicos tale quid traditur, ubique deus potestatis
suae signa proponit, suis in solacium, extraneis in testimonium. Magis enim
credam in testimonium ex deo factum quam ex ullis animae reliquiis, quae si
inessent, alia quoque membra mouissent, et si manus tantum, sed non in causam
orationis. Corpus etiam illud non modo fratri cessisset, uerum et alias
mutatione situs sibimet ipsi refrigerasset. [8] Certe
undeunde sunt ista, signis potius et ostentis deputanda, naturam facere non
possunt. Mors, si non semel tota est, non est; si quid animae remanserit, uita
est; non magis uitae miscebitur mors quam diei et nox.
|