LII. [1] Hoc
igitur opus mortis: separatio carnis atque animae; seposita quaestione fatorum
et fortuitorum bifariam distinxit humanus affectus, in ordinariam et
extraordinariam formam, ordinariam quidem naturae deputans, placidae cuiusque
mortis, extraordinariam uero praeter naturam iudicans, uiolenti cuiusque finis.
[2] Qui autem primordia hominis
nouimus, audenter determinamus mortem non ex natura secutam hominem, sed ex
culpa, ne ipsa quidem naturali; facile autem usurpari naturae nomen in ea quae
uidentur a natiuitate ex accidentia adhaesisse. Nam si homo in mortem directo institutus
fuisset, tunc demum mors naturae adscribereretur. Porro non in
mortem institutum eum probat ipsa lex condicionali comminatione suspendens et
arbitrio hominis addicens mortis euentum. Denique si non deliquisset, nequaquam
obisset. Ita non erit natura quod ex oblationis potestate accidit per
uoluntatem, non ex instituti auctoritate per necessitatem. [3] Proinde
etsi uarii exitus mortis, ut est multimoda condicio causarum, nullum ita
dicimus lenem, ut non ui agatur. Ipsa illa ratio operatrix mortis, simplex
licet, uis est. Quid enim? quae tantam animae et carnis societatem, tantam a
conceptu concretionem sororum substantiarum diuellit ac dirimit. Nam etsi prae
gaudio quis spiritum exhalet, ut Chilon Spartanus, dum uictorem Olympiae filium
amplectitur, etsi prae gloria, ut Clidemus Atheniensis, dum ob historici stili
praestantiam auro coronatur, etsi per somnium, ut Plato, etsi per risum, ut P.
Crassus, multo uiolentior mors quae per aliena grassatur, quae animam per commoda
expellit, quae tunc mori affert, cum iocundius uiuere est in exultatione in
honore in requie in uoluptate. [4] Vis
est et illa nauigiis, cum longe a Caphereis saxis, nullis depugnata turbinibus,
nullis quassata decumanis, adulante flatu, labente cursu, laetante
comitatu, intestino repente perculsu cum tota securitate desidunt. Non secus
naufragia sunt uitae etiam tranquillae mortis euentus. Nihilo refert integram abire corporis nauem an
dissipatam, dum animae nauigatio euertatur.
|