LIII. DE ANIMARVM EXCESSV. [1] Sed quo deinde anima nuda et explosa
deuertit, sine dubio prosequemur ex ordine; prius tamen quod est loci huius
explebimus, ne, quia uarios exitus mortis ediximus, expectet quis a nobis
rationes singulorum medicis potras relinquendas, propriis arbitris omnium
letalium rerum siue causarum et ipsarum corporalium condicionum. [2] Plane ad immortalitatem animae hic quoque
protegendam in mentione mortis aliquid de eiuscemodi exitu interstruam, in quo
paulatim ac minutatim anima dilabitur; habitum enim sustinens defectionis
abducitur, dum absumi uidetur, et coniecturam praestat interitus de excessus
temperatura. Tota autem in corpore et ex corpore est ratio. Nam quisquis ille
exitus mortis, sine dubio aut materiarum aut regionum aut uiarum uitalium
euersio est: materiarum, ut fellis, ut sanguinis; regionum, ut cordis, ut
iecoris; uiarum, ut uenarum, ut arteriarum. [3] Dum
igitur haec ex propria quaque iniuriae causa uastantur in corpore ad usque
ultimam euersionem et rescissionem uitalium, id est naturalium, finium situum
officiorum, necessario et anima dilabentibus paulatim instrumentis et
domiciliis et spatiis suis paulatim et ipsa migrare compulsa deducitur in
deminutionis effigiem, non alio modo quam quo et aurigam ipsum quoque defecisse
praesumitur, cum uires equorum defatigatio denegauit, quantum de dispostione
destituti hominis, non de passionis ueritate. Perinde auriga corporis, spiritus
animalis, deficiens uectaculi nomine, non suo deficit, opere decedens, non
uigore, actu elanguens, non statu, constantiam, non substantiam decoquens, quia
comparere cessat, non quia esse. [4] Sic
et rapida quaeque mors, ut ceruicum messis, semel ac tantam ianuam pandens, ut
ruinae uis semel omnia uitalia elidens, ut apoplexis, interior ruina,
nullam animae moram praestat nec discessum eius in momenta discruciat, at ubi
longa mors, prout deseritur anima, ita et deserit; non tamen conciditur hac
facie, sed extrahitur, et dum extrahitur, postremitatem suam partem uideri
facit. Non omnis autem pars statim et abscisa est, quia postera est, nec quia
exigua est, statim et ipsa peritura est. Sequitur seriem suus finis et
mediocritas trahitur a summa et reliquiae uniuersitati cohaerentes expectantur
ab illa, non derelinquuntur. Atque ita ausim dicere: totius ultimum totum est,
quia, licet minus atque posterius sit, ipsius est. [5] Hinc
denique euenit saepe animam in ipso diuortio potentius agitari sollicitiore
obtutu, extraordinaria loquacitate, dum ex maiore suggestu iam in libero
constituta per superfluum quod adhuc cunctatur in corpore enuntiat quae uidet,
quae audit, quae incipit nosse. Si enim corpus istud Platonica sententia
carcer, ceterum apostolica dei templum, cum in Christo est, sed interim animam
consepto suo obstruit et obscurat et concretione carnis infaecat, unde illi,
uelut per corneum specular, obsoletior lux rerum est. [6] Procul
dubio cum ui mortis exprimitur de concretione carnis et ipsa expressione
colatur, certe de oppanso corporis erumpit in apertum ad meram et puram et suam
lucem, statim semetipsam in expeditione substantiae recognoscit et in
diuinitatem ipsa libertate resipiscit, ut de somnio emergens ab imaginibus ad
ueritates. Tunc et enuntiat et uidet, tunc exultat aut trepidat, prout
paraturam deuorsorii sui sentit, de ipsius statim angeli facie, euocatoris
animarum, Mercurii poetarum.
|