LIV. DE RECEPTV. [1] Quo igitur deducetur anima, iam hinc
reddimus. Omnes ferme philosophi, qui immortalitatem animae,
qualiterqualiter uolunt, tamen uindicant, ut Pythagoras, ut Empedocles, ut
Plato, quique aliquod illi tempus indulgent ab excessu usque in conflagrationem
uniuersitatis, ut Stoici, suas solas, id est sapientium, animas in supernis
mansionibus collocant. [2] Plato quidem
non temere philosophorum animabus hoc praestat, sed eorum qui philosophiam
scilicet exornauerint amore puerorum. Adeo etiam inter philosophos magnum habet
priuilegium impuritas. Itaque apud illum in aetherem sublimantur animae
sapientes, apud Arium in aerem, apud Stoicos sub lunam. [3] Quos
quidem miror, quod imprudentes animas circa terram prosternant, cum illas a
sapientibus multo superioribus erudiri affirment. Vbi erit scholae regio
in tanta distantia deuersoriorum? Qua ratione discipulae ad magistras
conuentabunt tanto discrimine absentes? Quis autem illis postumae eruditionis usus ac fructus iamiam
conflagratione perituris? [4] Reliquas
animas ad inferos deiciunt. Hos Plato uelut gremium terrae describit in
Phaedone, quo omnes labes mundialium sordium confluendo et ibi desidendo
exhalent et quasi caeno immunditiarum suarum grossiorem haustum et priuatum
illic aerem stipent.
|