LV. [1] Nobis
inferi non nuda cauositas nec subdiualis aliqua mundi sentina creduntur, sed in
fossa terrae et in alto uastitas et in ipsis uisceribus eius abstrusa
profunditas, siquidem Christo in corde terrae triduum mortis legimus expunctum,
id est in recessu intimo et interno et in ipsa terra operto et intra ipsam
clauso et inferioribus adhuc abyssis superstructo. [2] Quodsi
Christus deus, quia et homo, mortuus secundum scripturas et sepultus
secundum easdem, huic quoque legi satisfecit forma humanae mortis apud
inferos functus, nec ante ascendit in sublimiora caelorum quam descendit in
inferiora terrarum, ut illic patriarchas et prophetas compotes sui faceret,
habes et regionem inferum subterraneam credere et illos cubito pellere qui
satis superbe non putent animas fidelium inferis dignas, serui super dominum et
discipuli super magistrum, aspernati, si forte, in Abrahae sinu expectandae
resurrectionis solacium capere. [3] 'Sed
in hoc', inquiunt, 'Christus inferos adiit, ne nos adiremus. Ceterum quod discrimen
ethnicorum et Christianorum, si carcer mortuis idem?' Quo ergo animam exhalabis
in caelum Christo illic adhuc sedente ad dexteram patris, nondum dei iussu per
tubam archangeli audito, nondum illis quos domini aduentus in saeculo
inuenerit, obuiam ei ereptis in aerem, cum his qui mortui in Christo primi
resurgent? Nulli patet caelum terra adhuc salua, ne dixerim clausa. Cum
transactione enim mundi reserabuntur regna caelorum. [4] Sed
in aethere dormitio nostra cum puerariis Platonis aut in aere cum Ario aut
circa lunam cum Endymionibus Stoicorum? Immo, inquis, in paradiso, quo iam tunc
et patriarchae et prophetae appendices dominicae resurrectionis ab inferis
migrauerint. Et quomodo Iohanni in spiritu paradisi regio reuelata, quae
subicitur altari, nullas alias animas apud se praeter martyrum ostendit?
Quomodo Perpetua, fortissima martyr, sub die passionis in reuelatione paradisi
solos illic martyras uidit, nisi quia nullis romphaea paradisi ianitrix cedit
nisi qui in Christo decesserint, non in Adam? [5] Noua
mors pro deo et extraordinaria pro Christo alio et priuato excipitur
hospitio. Agnosce itaque differentiam ethnici et fidelis in morte, si pro
deo occumbas, ut paracletus monet, non in mollibus febribus et in lectulis, sed
in martyriis, si crucem tuam tollas et sequaris dominum, ut ipse praecepit.
Tota paradisi clauis tuus sanguis est. Habes etiam de paradiso a nobis
libellum, quo constituimus omnem animam apud inferos sequestrari in diem
domini.
|