LVI. AN COMMORENTVR HIC ANIMAE POST
MORTEM. [1] Occurrit
disceptatio, an hoc ab excessu statim fiat, an quasdam animas aliqua ratio
detineat hic interim, an etiam receptas liceat postea ab inferis ex arbitrio
uel ex imperio interuenire. [2] Nec
harum enim opinionum suasoriae desunt. Creditum est insepultos non ad inferos
redigi quam iusta perceperint, secundum Homericum Patroclum funus in somniis de
Achille flagitantem, quod non alias adire portas inferum posset arcentibus eum
longe animabus sepultorum. Nouimus autem praeter poeticae iura pietatis quoque
Homericae industriam. Tanto magis enim curam sepulturae collocauit, quanto
etiam moram eius iniuriosam animabus incusauit, simul et ne quis defunctum domi
detinens ipse amplius cum illo maceretur enormitate solacii dolore nutriti. Ita
querellas animae insepultae ad utrumque confinxit, ut instantia funeris et
honor corporum seruetur et memoria affectuum temperetur. [3] Ceterum
quam uanum, ut anima corporis iusta sustineat, quasi aliquid ex illis ad
inferos auehat? Multo uanius, si iniuria deputabitur animae cessatio
sepulturae, quam pro gratia deberet amplecti. Vtique enim tardius ad inferos
abstrahi malet, quae nec mori uoluit: amabit impium heredem, per quem adhuc
pascitur luce. Aut si qua pro certo iniuria est tardius sub terram detrudi,
titulus autem iniuriae cessatio est sepulturae, perquam iniquum eam
iniuria affici, cui non imputabitur cessatio sepulturae ad proximos scilicet
pertinens. [4] Aiunt et immatura morte
praeuentas eo usque uagari istic, donec reliquatio compleatur aetatum, quacum
peruixissent, si non intempestiue obissent. Porro aut constituta sunt tempora
unicuique, et constituta praeripi posse non credam, aut si constituta sunt
quidem, dei tamen uoluntate uel aliqua potestate mutilantur, frustra
mutilantur, si iam impleri sustinentur, aut si non sunt constituta, nulla erit
reliquatio temporum non constitutorum. [5] Adhuc
addam: ecce obiit uerbi gratia infans sub uberum fontibus, puta nunc puer inuestis,
puta uesticeps, qui tamen octoginta annos uicturus fuisset. Hos praereptos ut anima eius hic post mortem
transigat, quale est? Aetatem enim non potest capere sine corpore, quia
per corpora operantur aetates. Nostri autem illud quoque recogitent, corpora
eadem recepturas in resurrectione animas in quibus discesserunt. [6] Idem ergo sperabuntur et corporum modi et
eaedem aetates, quae corporum modos faciunt. Quo ergo pacto potest infantis anima
hic transigere praerepta tempora, ut octogenaria resurgat in corpore mensis
unius? Aut si hic necesse erit ea tempora impleri quae fuerant destinata, num
et ordinem uitae, quem sortita sunt tempora pariter cum illis hic destinatum,
pariter hic anima decurret, ut et studeat ab infantia pueritiae delegata et
militet ab adulescentia iuuentae excitata et censeat a iuuenta senectae
ponderata, et fenus exprimat et agrum urgeat, nauiget litiget nubat laboret
aegritudines obeat et quaecumque illam cum temporibus manebant tristia ac
laeta? [7] Sed haec sine corpore quomodo
transigentur? Vita sine uita? Sed uacua erunt tempora solo decursu adimplenda.
Quid ergo prohibet apud inferos ea impleri, ubi perinde nullus est usus
illorum? Ita dicimus omnem animam quaqua aetate decesserit, in ea stare ad
eum diem usque, quo perfectum illud repromittitur ad angelicae
plenitudinis mensuram temperatum. [8] Proinde
extorres inferum habebuntur quas ui ereptas arbitrantur, praecipue per
atrocitates suppliciorum, crucis dico et securis et gladii et ferae; nec isti
porro exitus uiolenti quos iustitia decernit, uiolentiae uindex. Et ideo, inquies, scelestae quaeque
animae inferis exulant. Alteram ergo constituas, compello, aut bonos aut malos
inferos: si malos placet, etiam praecipitari illuc animae pessimae debent; si
bonos, cur idem animas immaturas et innuptas et pro condicione aetatis puras et
innocuas interim indignas inferis iudicas?
|