LVII. [1] Aut
optimum est hic retineri secundum ahoros aut pessimum secundum biaeothanatos,
ut ipsis iam uocabulis utar quibus auctrix opinionum istarum magia sonat,
Ostanes et Typhon et Dardanus et Damigeron et Nectabis et Berenice. [2] Publica iam litteratura est quae animas
etiam iusta aetate sopitas, etiam proba morte disiunctas, etiam prompta
humatione dispunctas euocaturam se ab inferum incolatu pollicetur. Quid
ergo dicemus magian? Quod omnes paene, fallaciam. Sed ratio fallaciae solos non
fugit Christianos, qui spiritalia nequitiae, non quidem socia conscientia, sed
inimica scientia nouimus, nec inuitatoria operatione, sed expugnatoria
dominatione tractamus multiformem luem mentis humanae, totius erroris
artificem, salutis pariter animaeque uastatorem; sic etiam magiae, secundae
scilicet idololatriae, in qua se daemones perinde mortuos fingunt, quemadmodum
in illa deos. Quidni? cum et dii mortui. [3] Itaque
inuocantur quidem ahori et biaeothanati sub illo fidei argumento, quod
credibile uideatur eas potissimum animas ad uim et iniuriam facere quas per uim
et iniuriam saeuus et immaturus finis extorsit, quasi ad uicem offensae. [4] Sed daemones operantur sub
ostentu earum, et hi uel maxime qui in ipsis tunc fuerunt, cum aduiuerent,
quique illas in huiusmodi impegerant exitus. Nam et suggessimus nullum paene
hominem carere daemonio, et pluribus notum est daemoniorum quoque opera et
immaturas et atroces effici mortes, quas incursibus deputant. [5] Hanc quoque fallaciam spiritus nequam sub
personis defunctorum delitescentis, nisi fallor, etiam rebus probamus, cum in
exorcismis interdum aliquem se ex parentibus hominis sui affirmat, interdum
gladiatorem uel bestiarium, sicut et alibi deum, nihil magis curans quam hoc
ipsum excludere quod praedicamus, ne facile credamus animas uniuersas ad
inferos redigi, ut et iudicii et resurrectionis fidem turbent. Et tamen ille
daemon, postquam circumstantes circumuenire temptauit, instantia diuinae
gratiae uictus id quod in uero est inuitus confitetur. [6] Sic
et in illa alia specie magiae, quae iam quiescentes animas euellere ab inferis
creditur et conspectui exhibere, non alia fallaciae uis est: operatior
plane, quia et phantasma praestatur, quia et corpus affingitur; nec magnum illi
exteriores oculos circumscribere, cui interiorem mentis aciem excaecare
perfacile est. [7] Corpora denique
uidebantur Pharaoni et Aegyptiis magicarum uirgarum dracones; sed Mosei ueritas
mendacium deuorat. Multa utique et aduersus apostolos Simon et Elymas magi; sed
plaga caecitatis de praestigiis non fuit. Quid noui aemulatio ueritatis a
spiritu immundo? Ecce hodie eiusdem Simonis haeretici tanta praesumptio se
artis extollit, ut etiam prophetarum animas ab inferis mouere se spondeant. [8] Et credo, quia mendacio possunt; nec enim
pythonico tunc spiritui minus licuit animam Samuelis effingere post deum
mortuos consulente Saule. Absit alioquin, ut animam cuiuslibet sancti, nedum
prophetae, a daemonio credamus extractam, edocti quod ipse satanas transfiguretur
in angelum lucis, nedum in hominem lucis, etiam deum se asseueraturus in fine
signaque portentosiora editurus ad euertendos, si fieri possit, electos.
Dubitauit, si forte, tunc prophetam se dei asseuerare et utique Sauli, in quo
iam ipse morabatur, [9] ne putes alium
fuisse qui phantasma administrabat, alium qui commendabat, sed eundem spiritum
et in pseudoprophetide et in apostata facile mentiri quod fecerat credi, per
quem Sauli thesaurus illic erat ubi et cor ipsius, ubi scilicet deus non erat. Et
ideo per quem uisurum se credidit uidit, quia per quem uidit et credidit. [10] Si et de nocturnis imaginibus opponitur
saepe non frustra mortuos uisos (nam et Nasamonas propria oracula apud parentum
sepulcra mansitando captare, ut Heraclides scribit uel Nymphodorus uel
Herodotus, et Celtas apud uirorum fortium busta eadem de causa abnoctare,
ut Nicander affirmat), non magis mortuos uere patimur in somnis quam uiuos, sed
eadem ratione mortuos qua et uiuos et omnia quae uidentur. Non enim quia uidentur uera sunt, sed quia
adimplentur. Fides somniorum de effectu, non de conspectu renuntiatur. [11] Nulli autem animae omnino inferos patere
satis dominus in argumento illo pauperis requiescentis et diuitis ingemiscentis
ex personaAbrahae sanxit, non posse inde relegari renuntiatorem dispositionis
infernae, quod uel tunc licere potuisset, ut Moysi et prophetis crederetur. [12] Sed etsi quasdam reuocauit in
corpora dei uirtus in documenta iuris sui, non idcirco communicabitur fidei et
audaciae magorum et fallaciae somniorum et licentiae poetarum. Atquin in
resurrectionis exemplis, cum dei uirtus siue per prophetas siue per Christum
siue per apostolos in corpora animas repraesentat, solida et contrectabili et
satiata ueritate praeiudicatum est hanc esse formam ueritatis, ut omnem
mortuorum exhibitionem incorporalem praestrigias iudices.
|