LVIII. AN PVNIANTVR APVD INFEROS
ANIMAE. [1] Omnis ergo anima
penes inferos? inquis. Velis ac nolis, et supplicia iam illic et refrigeria:
habes pauperem et diuitem. Et quia distuli nescio quid ad hanc partem,
iam oportune in clausula reddam. [2] Cur
enim non putes animam et puniri et foueri in inferis interim sub expectatione
utriusque iudicii in quadam usurpatione et candida eius? Quia saluum debet
esse, inquis, in iudicio diuino negotium suum sine ulla praelibatione
sententiae; tum quia et carnis opperienda est restitutio ut consortis
operarum atque mercedum. [3] Quid ergo
fiet in tempore isto? Dormiemus? At enim animae nec in uiuentibus dormiunt; corporum enim est somnus,
quorum et ipsa mors cum speculo suo somno. Aut nihil uis agi illic, quo
uniuersa humanitas trahitur, quo spes omnis sequestratur? Delibari putas
iudicium an incipi? Praecipitari an praeministrari? Iam uero quam iniquissimum
otium apud inferos, si et nocentibus adhuc illic bene est et innocentibus
nondum! Quid amplius uis esse post, mortem confusa spe et incerta expectatione
ludentem an uitae recensum iam et ordinationem iudicii inhorrentem? [4] Semper autem expectat anima
corpus, ut doleat aut gaudeat? Nonne et de suo sufficit sibi ad utrumque
titulum passionis? Quotiens inlaeso corpore anima sola torquetur bile ira
taedio plerumque nec sibi noto? Quotiens item corpore afflicto furtiuum sibi
anima gaudium exquirit et a corporis tunc importuna societate secedit? [5] Mentior, si non de ipsis cruciatibus
corporis et gloriari et gaudere sola consueuit. Respice ad Mucii animam, cum
dexteram suam ignibus soluit; respice ad Zenonis, cum illam Dionysii tormenta
praetereunt. Morsus ferarum ornamenta sunt iuuentutis, ut in Cyro ursi
cicatrices. Adeo nouit et apud inferos anima et gaudere et dolere sine carne,
quia et in carne et inlaesa si uelit dolet et laesa si uelit gaudet. Hoc si ex
arbitrio suo in uita, quanto magis ex iudicio dei post mortem? [6] Sed nec omnia opera [optima] cum carnis
ministerio anima partitur; nam et solos cogitatus et nudas uoluntates censura
diuina persequitur. Qui uiderit ad concupiscendum, iam adulterauit in
corde. Ergo uel propter haec congruentissimum est animam, licet non expectata
carne, puniri, quod non sociata carne commisit. Sic et ob cogitatus pios et
beniuolos, in quibus carne non eguit, sine carne recreabitur. [7] Quid nunc, si et in carnalibus prior est
quae concipit, quae disponit, quae mandat, quae impellit? Et si quando inuita,
prior tamen tractat quod per corpus actura est; nunquam denique conscientia
posterior erit facto. Ita huic quoque ordini competit eam priorem pensare
mercedes cui priori debeantur. [8] In
summa, cum carcerem illum, quem euangelium demonstrat, inferos intellegimus et
nouissimum quadrantem modicum quoque delictum mora resurrectionis illic luendum
interpretamur, nemo dubitabit animam aliquid pensare penes inferos salua
resurrectionis plenitudine per carnem quoque. Hoc etiam paracletus
frequentissime commendauit, si qui sermones eius ex agnitione promissorum
charismatum admiserit. [9] Ad omnem, ut
arbitror, humanam super anima opinionem ex doctrina fidei congressi iustae
dumtaxat ac necessariae curiositati satisfecimus; enormi autem et otiosae
tantum deerit discere quantum libuerit inquirere.
|