I. [1] De
solo censu animae congressus Hermogeni, quatenus et istum ex materiae potius
suggestu quam ex dei flatu constitisse praesumpsit, nunc ad reliquas conuersus
quaestiones plurimum uidebor cum philosophis dimicaturus. [2] Etiam in carcere Socratis de animae statu
uelitatum est, nescio iam hoc primum, an oportuno in tempore magistri, etsi
nihil de loco interest. Quid enim liquido saperet anima tunc Socratis,
iam sacro nauigio regresso, iam cicutis damnationis exhaustis, iam morte
praesente utique consternata ad aliquem motum secundum naturam, aut exsternata,
si non secundum naturam? Quamuis enim placida atque tranquilla, quam nec
coniugis fletus statim uiduae nec liberorum conspectus exinde pupillorum lege
pietatis inflexerat, uel in hoc tamen mota, ne moueretur, ipsa constantia
concussa est aduersus inconstantiae concussionem. Quid autem aliud saperet uir
quilibet iniuria damnatus praeter iniuriae solamen, nedum philosophus, gloriae
animal, cui nec consolanda est iniuria, sed potius insultanda? [3] Denique post sententiam obuiae
coniugi et muliebriter inclamanti: 'iniuste damnatus es, Socrates!' iam et de
gratulatione responderat: 'uolebas autem iuste?' Quo nihil mirandum, si
et in carcere inuiscatas Anyti et Meliti palmas gestiens infringere ipsa morte
coram immortalitatem uindicat animae necessaria praesumptione ad iniuriae
frustrationem. [4] Adeo omnis illa tunc
sapientia Socratis de industria uenerat consultae aequanimitatis, non de
fiducia compertae ueritatis. Cui enim ueritas comperta sine deo? Cui deus cognitus sine Christo? Cui Christus
exploratus sine spiritu sancto? Cui spiritus sanctus accommodatus sine fidei
sacramento? Sane Socrates facilius diuerso spiritu agebatur, siquidem aiunt
daemonium illi a puero adhaesisse, pessimum reuera paedagogum, etsi post deos
et cum deis daemonia deputantur penes poetas et philosophos. [5] Nondum
enim Christianae potestatis documenta processerant, quae uim istam
perniciosissimam nec unquam bonam, atquin omnis erroris artificem, omnis
ueritatis auocatricem sola traducit. Quodsi idcirco sapientissimus Socrates
secundum Pythii quoque daemonis suffragium scilicet negotium nauantis
socio suo, quanto dignior atque constantior Christianae sapientiae adsertio,
cuius adflatui tota uis daemonum cedit? [6] Haec
sapientia de schola caeli deos quidem saeculi negare liberior, quae nullum
Aesculapio gallinaceum reddi iubens praeuaricetur, nec noua inferens daemonia,
sed uetera depellens, nec adulescentiam uitians, sed omni bono pudoris
informans, ideoque non unius urbis, sed uniuersi orbis iniquam sententiam
sustinens pro nomine ueritatis tanto scilicet et perosioris quanto plenioris,
ut et mortem non de poculo per habitum iocunditatis absorbeat, sed de patibulo
et uiuicomburio per omne ingenium crudelitatis exhauriat, interea in isto
tenebrosiore carcere saeculi inter suos Cebetas et suos Phaedonas, si quid de
anima examinandum est, ad dei regulas diriget, certa nullum alium potiorem
animae demonstratorem quam auctorem. A deo discat quod a deo habeat, aut
nec ab alio, si nec a deo. Quis enim
reuelabit quod deus texit? Vnde sciscitandum est? Vnde et ignorare tutissimum
est. Praestat per deum nescire, quia non reuelauerit, quam per hominem
scire, quia ipse praesumpserit.
|